# De differentiis animalium 80.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 80.1 to 80.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/80.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/80.1

Quanquam medulla non nisi inclusa ossibus est, (ut reliqua quoque omnia, quae suapte natura humida in corpore sunt, conceptaculis quibusdam tanquam uasculis continentur: ut sanguis in uenis, & alia in membranis, aut cutibus, aut uentribus) tamen ossa non omnia me dullam intra se continent: sed ea tantum quae caua habentur, tametsi ne ipsa quidem omnia continent: ossa enim leonis partim nullam, partim admodum exiguam habent, ut dictum est. Haec ferè semper in animalibus natiua & congenita humidi genera habentur. Cap. XXX. De lacte & coagulo. A Dnata autem posterioraque sunt lac & genitura: praeterea excrementa ram alui quàm uesicae, atque alia quaedam, scilicet in iis quorum natura haec obtinet: haec enim similaria uidentur, licet re uera non sint omnia similaria: lac etenim tametsi sensui quidem similare apparet, ex tribus tamen naturis diuersis est compositum: prima quidem crassa, ex qua caseus conficitur: altera pingui, ex qua butyrum: & tertia aquea, quod serum nuncupamus. Plus casci lac illud habere uidemus, quod crassius est. coit lac eorum, quae non utrinque dentata sunt: quapropter caseus ex iis fit, quae inter urbana dentium ordine carent superiore. Eorum autem quae utrinque dentata sunt, lac coire tam facile non potest, (sicuti neque adeps) & tenue & dulce est: tenuissimum cameli est, mox equae, tum asinae: crassissimum bubulum est & pinguissimum: mediocris consistentiae est caprarum, crassius hoc est ouium lac: sed lactis differentias pluribus infra explicabimus. Nulli ferè animalium lac fieri solet, antequam uterum ferat: nec dum ferunt, utile omne est: lac enim fieri incipit ad speciem puris statim cum coire inceperint: sed utile postea est cum pepererint. Prima autem à partu spongiosa densitas la ctis, colostra uocatur & colostrum. & ex primo lacte in bobus semper à par tu colostra fiunt: quae, ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunt du ritia, uel perinde ut lapis durescunt, ut prodit Aristoteles. Non praegnantibus aliquando, sed raro, eduliis quibusdam, aliisque artibus (ut uberum frictione) efficitur ut lactescant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
