Latin
80.5 to 80.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 80.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quae lac habent omnia, mammis id continent Maribus magna ex parte nec bestiis nec hominibus gignitur lac: fieri tamen H potest, ut aliquibus interdum gignatur: uiris enim post pubem, exiguum nonnullis exprimitur. Cogitur lac succo ficulneo &coagulo. Coagulum lac etiam est: quippe quod in eorum uentriculo, quae adhuc lactent, continetur. est ergo coagulum lac ignem habens intra sese, quod cum animalis tepore concoqueretur, caseum traxerit. Habent coagulum omnia ruminantia, &inter dentata utrinque dasypus. Coagulum, inquit Plinius, hinnuli, leporis, hoedi laudatum: praecipuum tamen dasypodis. Habent quibus hoc datum est, non in magno uentre, neque in reticulo, neque in ultimo, quod abomasum nominatur, sed in eo qui inter ultimum &duos primos positus est, quod omasum uocatur. Quo uetustius coagulum est, eò praestanA tius: tale profluuio alui mederi potest, atque etiam quod leporis est, sed laudatissimum hinnuli, inquit Aristoteles. F. Lac, γάλα. Butyrum, βούτυρον. Serum, ὁρρός. Caseus, caseus non fit ex utrinque den tatis, inquit Plinius, quoniam eorum lac non coit.