Latin
Cap. XXXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXI. Enitura non eodem modo in omnibus est: sed quibusdam pro genitu-Genitura, voOra, θρὸς, id est genitale uirus sui generis habetur, ut piscibus. σπέρμα, id νῆ. est semen genitale habent omnia quae sanguinem. exit profecto semen genitale à maribus album &crassum, si integrum est: sed foris tenue totum redditur &nigriusculum. Nunquam id gelu concrescit: imo admodum extenuatur, &aquae tum colorem, tum substantiam trahit: calore autem coit, &crassescit. Delabitur in aqua quod foecundum est atque subsidit: quod autem infoecundum, diffunditur atque exolescit. De excrementis. XXXII. Cap. CXcrementum appello reliquias alimenti: cuius uariae sunt species. naEturalibus excrementis omnibus fere locus praescriptus est, ut sit humo Cris ueluti conceptaculum: uerbi gratia, alimenti sicci excrementis, aluus inferior, humidi uesica, lactis mammę, seminalis (nam &hęc excrementa dicuntur) quae circa uterum &genitale sunt uasa: in ea nanque loca se colligunt, atque conflunt. Quod enim stercus &siccum excrementum uocatur, à syn cero nutrimento separatum, paulatim impellitur per omnia intestina usque ad satis amplum spatium, quod ad illud intestinum uisitur, quod rectum uocant: postea uero quàm plurimum congestum iam graue animali fuerit, tum foras egeritur. Serosum uero excrementum, renes à sanguine secernentes, ad uesicam maiorem transmittunt: ea porro id colligit seruatque, ad eundem ferme modum, quo de sicco excremento retulimus. Biliosum excremen tum ex iecinore attrahitur à uesicula, quę illi subiicitur: alterum uero à lie D ne. in iis collecta excernuntur, alterum in priorem tenuis intestini partem, alterum uero in uentriculum: ab iisque iam per omnia intestina unà cum sicciore excremento permeant. Quod uero pituitam expurget, natura nullum instrumentum condidit singulare: mixta enim cum cibo puro, alere potest, &in laborantibus in alimentum absumitur. pituita ergo illa, quae ad iecur unà cum succo perlata est, non uacuari desiderat, sed in corpore manens alterari: dum enim cum succo illo unà concoquitur, sanguis euadit: &quod in uentriculo reliquum ex cibo est, &in intestinis, à defluente in ea loca bile extersum, per inferiora egeritur. Quod uero à cerebro destillat (mucum uocant, &destillationem, graece βλεύναν καὶ κοῤῥύζαι) per palatum &nares exitum habet manifestum. Ex hoc genere esse uidetur, &quae quotidie expuenD ijdo excernitur saliua.