# De differentiis animalium 81-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/81-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/81-2

Cap. XXXI. Enitura non eodem modo in omnibus est: sed quibusdam pro genitu-Genitura, voOra, θρὸς, id est genitale uirus sui generis habetur, ut piscibus. σπέρμα, id νῆ. est semen genitale habent omnia quae sanguinem. exit profecto semen genitale à maribus album & crassum, si integrum est: sed foris tenue totum redditur & nigriusculum. Nunquam id gelu concrescit: imo admodum extenuatur, & aquae tum colorem, tum substantiam trahit: calore autem coit, & crassescit. Delabitur in aqua quod foecundum est atque subsidit: quod autem infoecundum, diffunditur atque exolescit. De excrementis. XXXII. Cap. CXcrementum appello reliquias alimenti: cuius uariae sunt species. naEturalibus excrementis omnibus fere locus praescriptus est, ut sit humo Cris ueluti conceptaculum: uerbi gratia, alimenti sicci excrementis, aluus inferior, humidi uesica, lactis mammę, seminalis (nam & hęc excrementa dicuntur) quae circa uterum & genitale sunt uasa: in ea nanque loca se colligunt, atque conflunt. Quod enim stercus & siccum excrementum uocatur, à syn cero nutrimento separatum, paulatim impellitur per omnia intestina usque ad satis amplum spatium, quod ad illud intestinum uisitur, quod rectum uocant: postea uero quàm plurimum congestum iam graue animali fuerit, tum foras egeritur. Serosum uero excrementum, renes à sanguine secernentes, ad uesicam maiorem transmittunt: ea porro id colligit seruatque, ad eundem ferme modum, quo de sicco excremento retulimus. Biliosum excremen tum ex iecinore attrahitur à uesicula, quę illi subiicitur: alterum uero à lie D ne. in iis collecta excernuntur, alterum in priorem tenuis intestini partem, alterum uero in uentriculum: ab iisque iam per omnia intestina unà cum sicciore excremento permeant. Quod uero pituitam expurget, natura nullum instrumentum condidit singulare: mixta enim cum cibo puro, alere potest, & in laborantibus in alimentum absumitur. pituita ergo illa, quae ad iecur unà cum succo perlata est, non uacuari desiderat, sed in corpore manens alterari: dum enim cum succo illo unà concoquitur, sanguis euadit: & quod in uentriculo reliquum ex cibo est, & in intestinis, à defluente in ea loca bile extersum, per inferiora egeritur. Quod uero à cerebro destillat (mucum uocant, & destillationem, graece βλεύναν καὶ κοῤῥύζαι) per palatum & nares exitum habet manifestum. Ex hoc genere esse uidetur, & quae quotidie expuenD ijdo excernitur saliua.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
