# De differentiis animalium 82-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, DE ANIMALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/82-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/82-2

DE ANIMALIVM DIFFERENTIIS LIBER II. Perquae potissimum constitui, inueniriue possint animalium differentiae. Cap. XXXIII. Vemadmodum corpus totum animi gratia conditum est, (organum nanque animi corpus censetur) ita & corporis partes officiorum gra-H tia constant, & operum ad quae singulae accommodantur: indeque fit, ut quorum actiones officiaque plura sint, ea plureis exerceant motiones, plureisque & uarias desiderent corporis parteis, quae sint ipsarum motionum instrumenta: quae uero aut immobilia sunt, aut parum motus adipiscuntur, ut testata, corum corpus non adeo multiplex, ut sit necesse est. Atque haec quidem cum ita se habeant, praeter corporis parteis, earumque actiones motionesque, tertium etiam quoddam adesse est necesse, nempe affectus. Porro actiones & affectus intelligi diximus, incessum & quanuis loci mutationem, in uictu parando solertiam, ortum, incrementum, coitum uenereum, sensum, spirationem, uocem, uigiliam & somnum: aetatem, ut iuuentutem & senectutem: uitam, ualetudinem prosperam & aduersam, atque mores: & quaecunque huiusmodi alia possunt generi animalium tribui. Per haec, ut diximus, potissimum, par tes dico, actiones & affectus, animalium differentias constitui dignum est: sunt enim haec animalibus partim omnibus communia, partim uero pluribus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
