# De differentiis animalium 82

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/82

Aliud excrementorum genus est, quod in singulis ani-E malis nascitur particulis, ex ipso unde aluntur succo, humidum tenuenque, cui nullus certus à natura praescriptus meatus est: expellitur tamen per exiguos omneis corporeae molis meatus, πέρους Graeci uocant, quorum non modo reliquum corpus uniuersum, sed etiam tota cutis plena est: partim uiolem to motu confertim erumpens (appellant uero quod ita excernitur, sudorem, partim in speciem halitus ab insito calore solutum, quod per flatus sensum latens uocatur. ueteres quidem authores hoc excrementorum genus totum συντηγμα, id est colliquamentum (ni fallor) uocauere: quod enim ex corporis incremento secernitur propter motus calorem, uim habet colliqua menti. In hoc insensibili perflatu, crassioris excrementi nonnihil excernitur: ex quo tum pilis origo est (natura enim commode uel excrementis suis F interdum abutitur) tum uero iis quae circa omnem cutem semper aceruantur sordibus. In hoc genere excrementum est, quod Graeci κυέλη dicitur, ita uocant aurium sordes, quae interdum etiam auditum multitudine sua obstruunt. De partibus animalium iis, quas similares dissimilaresque apellamus, denique de omnibus tam interioribus, quàm exterioribus partibus dictum iam est: reliquum est, ut ad instituta pergamus. B Excrementum, περιττομα. C Stercus, κόποςς. Vrina, οὖρος. Bilis, χολή. Atra bilis, χολὴ μέλαινα. Pituita, φλέγμα. E Saliua, σιελὸς, ἢ σύαλος, ἤ πτύελος, ἤ πτύσμα. Sudor, ἰδρώς. quo pacto in corpore generetur, leges apud Galenum lib. 10. De simplic. med. faculta. F. Perflatus sensum latens, uel transpiratio sensum latens, uel perspiratio, graece ἄδηλος αἰσθήσει διαπνον.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
