Latin
DE ANIMALIVM
Edward Wotton, De differentiis animalium 83
Unproofread scanNot analysed yet
De differentiis animalium, quae à partium discrimine oriuntur. Cap. XXXIIII. BT JAbent uero animalia partes, aut eiusdem sibi omnes, aut diuersas partes: easdem, uel specie intelligi uolo, ut hominis nasus aut oculus spe cie cum oculo aut naso alterius hominis conuenit, &caro cum carne, &os cum osse: (ut enim totum se habet ad totum, sic partes singulae sese ad singu las habeant, necesse est) uel genere, quanquam excessu defectuue differunt. de iis loquor, quorum idem est genus, uerbi gratia, auis aut piscis: id enim utrunque differentiis consumitur generis: &species complures cum piscium, tum etiam auium habentur. Diuersae uero inter se sunt animalium partes pene plurimae, contraria affectuum qualitate: ut coloris &figurae, eò quòd aliae magis, aliae minus affectae iis ipsis qualitatibus sint: multitudine etiam &paucitate, &magnitudine paruitateque, mollitie &duritate, lęuitate &asperitate, &reliquis generis eiusdem, atque omnino excessu defectuque discrepant: id est quod magis minusue quicquam horum habeant, uerbi gratia, oris magnitudine discrimen existere animalibus palam est: aliis enim os magno hiatu rescissum est, ut cani, leoni: aliis paruum, ut homini: aliis mediocre, ut generi suum. Multitudine &paucitate differunt partes: ut eorum quae pedes habent, alia bipeda sunt, alia quadrupeda, alia multipeda. mollitia &duritate, ut inter ea quae oculos habent: alia duris oculis sunt, ut cancri, locustae: alia humidis mollibusque. lęuitate &asperitate, ut concharum quibusdam testae lęues sunt, aliis scabrae. praeterea aliquae longae sunt, quaedan rotundae, itaque in figura notatur differentia. item aliis crusta, aliis testa pro tegmine habetur: &aliis rostrum porrectius est, ut gruibus: aliis breue. Penna item aliis uberius, aliis parcius data est. Sunt item auium aliae longo cru re, aliae breui. Linguam etiam aliae latiusculam habent, aliae angustam. Pectus animalia plurima humano proportionatum pectori habere uisuntur, uerum non simile: homini enim pectus latum est, caeteris uero, ut qua drupedibus, angustum. sed &in iis quoque ratio partium nonnullarum diuersa est: eò scilicet quòd quas alia animalia habent, alia iisdem careant Alia enim calcari aut aliquo armantur aculeo, alia nihil eiusmodi habent: &aliis apex in capite est, aliis deest: &eorum, quae loco se meuent animalia, quaedam pedes habent: ut bipeda, quadrupeda, multipeda: (sed omnia pedes pari numero possident) alia nullis fulciuntur pedibus. &oculos habentium, alia carent palpebris, alia habent, ut uisus sit exquisitior.