# De differentiis animalium 84.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 84.1 to 84.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/84.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/84.1

Partes itaque animalium (prope dixerim) plurimae aut eaedem sunt, ueluti dictum est, E aut ratione contrariorum differunt, aut per excessum defectumque. Non desunt tamen quibus partes nec specie sunt eaedem, neque secundum exces sum defectumue, sed proportione conueniant: quemadmodum os cum cartilagine aut piscium spina, & unguem cum solida ungula, & manus cum chele, id est forcipato pede, & pennam cum squama conuenire animaduer timus: quod enim penna in auium genere est, idem squama in piscibus habetur. Proportione item conueniunt, quod aliis pulmo datus est: aliis pulmo quidem negatus, sed uice pulmonis iunctum aliquid est, quod pulmo ni respondeat. aliis item sanguis inest, aliis sanguinis proportionale, quod eandem in genere exangui obtinet uim, quam sanguis in compote illo san guinis habet. Differentias praeterea nonnullas partium situ atque ordine F contemplamur: sunt enim complura animalia quae easdem habeant parteis, sed non situ eodem: uerbi gratia, mammas alia in pectore habent, alia inter foemora, ut uacca. Partes quas singula animalia habent, hunc in modum diuersas easdemue intelligimus. Differunt autem suis partibus anima lia: cum aliae omnium communes sint, aliae uero plurimorum, aliae quorum dam generum propriae: ut piscium branchiae, ut auium pennae. Omnium animalium communes partes sunt, qua cibus recipitur, & in quam deuoratur: communes enim partes tam sanguineo generi, quàm exangui sunt os, uenter, & plurima ex parte stomachus & intestinum, aut quae iis proportionalia habentur: plurimorum nanque animalium communes partes sunt, per quas transit cibus, & quibus cibi excrementum emittitur. Et cum excrementum hoc, ut antea docuimus, duplex sit, humidum & siccum, quae par tem illam humidi excrementi capacem habent, haec sicci receptaculum continent: quae uero hoc habent, non illud etiam habere omnia nouimus. quanobrem quae uesicam habent, aluum inferiorem eadem etiam obtinent: at uero quae aluum habent, non omnia & uesicam possident. Oculos item habent animalium genera omnia, praeterquam talpa, (quem tamen modo quodam habere dixerim) & quae testa integuntur, & si quid imperfectum aliud est, ut uermes. Et per partes quidem animalium differentiae his modis constitui debent.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
