# De differentiis animalium 86

Edward Wotton, De differentiis animalium, DE ANIMALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/86

quaternis tantum, quae habent sanguinem, ut homines binis manibus binisque pedibus, quadrupedes pe dibus quaternis, pisces pinnis quaternis: nam & quae pinnis, aut non am plius binis, aut nullis, ut serpentes, utuntur, quaternis ea quoque notis ni hilominus mouentur: flexus enim aut quaterni iis aguntur, aut bini cum pinnis binis. At quae sanguine uacua, pedibus se pluribus moueant, siue uolucres sunt siue pedestres, iis certe motus per notas plureis exercetur: nam & ephemerum pedibus quatuor, pennisque totidem mouetur: quęcunque uero ambulant, omnia pedes pari numero possident. Animalium quoque alia uolatilia sunt, ut aues, apes: alia gressilia, ut quadrupedes, multipedes: F alia natatilia, ut pisces: alia reptilia, ut angues: alia tractilia, ut hirudines Animal quod uolucre tantum sit, ut piscis natatile solum est, nullum nouimus: at uero quę gressilia eademque natatilia sunt, complura reperiuntur Item eorum quae pedibus carent, alia incessu undant fluctuantue, (κυμαί νοντα Graeci uocant) hocque bifariam accidit: quaedam namque flexuosis impulsibus per terram labuntur, ut angues: quaedam corpus sursum flectentia progrediuntur, (parte enim innitentia priore, contranunt sese, adducentes posteriorem, arcuatimque incedunt) ut erucae quaedam. alia in incessu ἐλασπάσει utuntur (ac si per limum trahi dixeris) hoc est praecedente parte priore progrediuntur, & quod reliquum est corporis ad illam contrahunt: quo mouentur modo hirudines & uermes terreni. Animalium praeterea quae G loco se mouent, alia toto corpore id praestant, ut salientia: alia per partes, ut incedentia omnia. Quae per saltum sese loco mouent, ut serpentis genus, qui iaculus dicitur, nullum pedum ministerium ad eiusmodi saltem motionem desiderant: at quae saltu utuntur, & gressus insuper indigent, cum illis saltus satis non sit, iis pedibus opus est. E Notae, σημεῖα partes significare uidentur Aristoteli, per quas motio fiat: libro etenim de animalium gressu, σημεῖα, id est notas uocat & alas, & brachia manusque, in auibus atque hominibus, & pedes item in reliquis. A generatione quae oriantur differentiae.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
