# De differentiis animalium 87

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/87

Quae uerò ex semine cognato procreantur, iis omnibus ortus per coitum est, dummodo sexus discrimen id habeant, quod marem & foeminam describere potest: non enim in omnibus animalibus, sed in praeditis sanguine omnibus, paucis quibusdam exceptis, alterum mas, a terum foemina perfectum euadit. marem appellamus, quod in alterum, foe minam, quod in seipsa semen illud prolificum mittit. Et quanquam diuer sa sunt animalia mas & foemina, tamen specie idem sunt: homo nanque utrunque est. In piscium genere, nonnullae nec mares nec foeminae gignumBtur. Exanguium etiam quaedam marem & foeminam habent, ut sobolem eiusdem generis procreent. Alia procreant quidem, sed non sui generis prolem: scilicet quae non ex coitu animalium prodeunt, sed quae per se uel in animali, uel in terra putri, uel in stirpe, uel etiam in eorum ipsorum partibus uel excrementis gignuntur: quae nanque hoc modo per se generantur, si in mares ac foeminas descripta sunt, ita generant quidem ea aliquid coitu, sed imperfectum & dissimile, & ex quo nihil amplius gignatur: sed id quod sunt, in nonnullis, sordes persistunt: ut uermiculi ex muscis, ut pulicum aut pediculorum foetus: id nanque magis declarant naturę eorum quae insecta dicuntur. Coitus nec similes omnibus sunt, nec similem in modum aguntur: quae enim ex sanguineis pedestria uiuipara sunt, & retro urinam mit C tunt, auersa coeunt: ut leo, lupus, canis: crustacea quoque & insecta eodem modo. Caeterorum, quae sanguinea uiuipara sunt, magna ex parte modus coeundi idem est, foeminam scilicet mare superingrediente: quanquam non omnia simili modo coniunguntur. Aliis enim coitus complexu mutuo supina rum partium agitur, ut serpentibus, murenis, & lacertarum generi: alia, ut pisces omnes, exceptis planis cartilaginei generis, admotis inuicem partibus supinis compulantur. Aues mare foeminam superueniente coeunt: quae mollia dicuntur oribus inuicem admotis, complexuque mutuo brachiorum, libidine explent. Coitum omnium animalium ad hunc modum fieri apertum est. Tempora autem coitus descripta, & aetates certas ad uenerem singulis animalibus natura fixit & statuit. Ergo plurium animantium natura uult quidem rem ueneream per id tempus cum hyemis cessante saeuitia, aestatisclementia oritur: quod sane tempus ueris est, quo animalia, prope dixerim omnia, & uola tilia, & pedestria, & natantia ad coitum excitantur: sed sunt tamen quae non eo tempore coeant: uerum prout quaeque alere suos foetus commodius possunt, ita tempus sibi conueniens habeant. sunt enim quae per autumnum etiam & hyemem coëant & pariant: ut nonnulla tum aquatilium tum uolucrum genera. sicuti enim temporis beneficio, ita & corporis ualetudine propensiora ad uenerem redduntur animalia. Homo uero atque etiam plura alia pedestria, quae cum homine uiuunt, coitum nullo tempore aspernantur, (uidelicet propter teporem & pabuli ubertatem) ut sus, canis, & uolucres quaedam. Genus autem auium parte plurima uere ac ineunte ęstate coit & parit, excepta alcyone, quae circa brumam parere solita est: quaedam etiam E aestate: alię à bruma ineunte uere pariunt & incubant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
