# De differentiis animalium 88.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 88.1 to 88.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/88.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/88.1

luscinia aestate parit: insecta hyberno quoque tempore coeunt. non desunt quę omnibus anni tem poribus pariant, ut ex piscibus murena, & ex mollibus sepia. Aetate etiam ad coitum differunt animalia: primum enim magnae eorum parti semen non simul incipit, & excerni, & posse generare: sed uis illa prolifica postea accedit: nouellorum enim in omnibus animalium generibus, prima emissio seminis, aut infoecunda, aut si foecunda sit, imbecilliora tamen generat & minora: quod potissimum in hominum, & quadrupedum animal gignentium genere, atque etiam auium patet: alterum enim prolem minore procreat, alterum oua edit minora. Aetas uero accommodata ad coitum cuique suc in genere, plurima ex parte, ferè tempus idem sortitur, nisi quid praematuret, & aut ob aliquam rem monstrosam, aut ex detrimento naturae & uitio F anticipet: ut oues & caprae anniculae cocunt, atque utero ferunt. mares quoque in ipsis generibus eodem illo tempore ineunt. Sues tum mares tum foeminae coire incipiunt mense suae aetatis octauo: sed tamen non omnibus locis eadem aetatis ratio est: iam enim sues nonnusquam tam mares, quàm foeminae quarto coeunt mense: sexto tamen ita, ut uel progenerare & educare possint. Ex quadrupedibus itaque uiuiparis, aliae anniculae & coeunt & pariunt, ut oues, caprae, canes: aliae mense suae aetatis octauo, ut sues, ut iam diximus: aliae uero biennes coeunt, ut equus, asinus, tam mas, quàm foemina coire incipit in trimatu: fert uentrem menses duodecim. Elephantus tam mas, quàm foemina incipit coire ante annum aetatis uicesimum: incipit enim foemina coire anno duodecimo cum celerrime, aut quintodecimo cum lentis sime: mas quinque aut sex annos natus superuenit ineunte uere: coitum triennio interposito repetit. Lacustres & palustres pisces, quinto suae aetatis mense uterum gestare magna ex parte incipiunt. Coeunt quandoque uel alienigena, ut in Cyrenensi agro lupi cum canibus coeunt. Indicos etiam canes ex tigride & cane gigni confirmant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
