# De differentiis animalium 88.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 88.5 to 88.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/88.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/88.5

Raro quidem id fit: sed tamen id fieri, & in canibus, & in uulpibus, & lupis certum est: necnon in auibus salacioribus idem fieri uisum est, ut perdicibus & gallinis. In Africa coeunt & generant etiam quae genere diuersa sunt, sed quorum tempora eadem ferendi uteri sunt, & magnitudines non multò inter se discrepent. Obseruatum, inquit Plinius, è duobus diuersis generibus nata tertij generis fieri, & neutri paren tum esse similia: eaque ipsa quae ita nata sunt, non gignere in omni anima. H lium genere: idcirco mulas non parere. Coitum animalium, quae non nisi coeundo progenerant, ad hunc modum se habere intelligimus. Generant autem haec, alia uermen, ut aranei & aliorum insectorum quaedam: alia oua (ouipara dicuntur,) ut aues, serpentum maxima pars, & quadrupedes ouiparae, & pisces plurimi: alia animal pariunt (appellanturque uiuipara, ut homo, equus, uitulus marinus, & reliqua quae pilis integuntur: & quae cete di cuntur, ut delphini: & ex piscibus cartilaginei, & ex serpentibus, uiperae. At uero eorum quę animal pariunt, aut oua intra se prius conficiunt, ut cartilaginea, aut ilico animal intra se formant, ut homo & equus. Ouiparorum alia A ouum edunt perfectum, ut aues, & quae quadrupes ouum pariunt, & serpentum pars plurima: (oua enim eorum postquam prodierunt, nullum insuper capiunt incrementum) alia imperfectum edunt, ut pisces, & quae crustata, & quae mollia dicuntur: nanque eorum oua postquam edita sunt augentur. Quae ex ouo generantur, ferè omnia coitu oriuntur, mare in foemininam emittente semen genitale. Ouum id uocamus, quod ubi in foetura perfectum est, eius ex parte principio animal consistit: reliquum uero, alimento ei quod gignitur est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
