# De differentiis animalium 90

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/90

Parit canis duodecim cum plurimum: sed magna ex parte quinque, aut sex: unum etiam aliquam peperisse certum est. Gerunt uterum canes Laconicę sexagenis diebus, aut uno aut altero plus minusue. sunt & canes, quae quinta anni parte uterum ferant hoc est tribus & septuaginta diebus: nonnullae quarta parte anni. Vaccae decimo mense pariunt singulos, geminos uero raro. Ferunt uterum equae menses undecim: pariunt duodecimo mense, magna ex parte singulos, sed ge mellos quoque alíquando. eodem modo asinae. Camelus fert uterum men ses decem. Elephanto ferendi uteri tempus incertum: alij annum & sex men ses, alij biennium, alij triennium statuunt. Ceruae uterum gerunt octo men ses: pariunt magna ex parte unum. Vrsa fert uterum dies triginta: parit tum unum tum duos: sed cum plurimum quinque. Histrix totidem diebus fert utero, & reliqua facit perinde, ut ursa. Leaena singulis annis uere parit, & magna ex parte geminos, sed cum plurimos sex catellos. Vulpes cum pluri mos quatuor edit. Lupus fert, & parit ut canis, tum tempore, tum etia foetus numero: parit ineunte aestate. Felis & ichnemaones tot pariunt numero quot canes. Thos ut canis impletur, & generat numero duos, aut tres, aut quatuor. Murium generatio mirabilis praeter cętera animalia maiorem in G modum est, tum numero, tum celeritate. A locis in quibus gignuntur animalia, & in quibus degunt, colliguntur differentiae,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
