# De differentiis animalium 92

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/92

Et foemina ferè inneruior atque infirmior est: à partu tamen foemina in educanda sobole fere acerbior mare est. In pedestribus sanguineis uiuiparis, maxima ex parte maiores sunt mares quàm foeminae: at in iis quae aut ouum pariunt aut uermem, ut piscibus atque insectis, foeminae maiores suis maribus euadunt. Foeminis sanguis nigrior & crassior quàm maribus est, dummodo caetera adsint pariter, quae uel ab aetate uel sanitate proficiscuntur. Et minus sanguis per summa corporis foeminarum est, plus enim parte interiore continetur. Caro quoque humidior est foeminae quàm maris: pilum etiam habet tenuiorem foemina quàm mas: uox item foeminis omnibus tenuior & acutior, boue F excepto. Partes autem quas uelut arma natura animalibus dedit, cuiusmodi sunt dentes exerti, cornua, calcaria, & caetera generis eiusdem: eas certe in nonnullis generibus omnino mares habent, foeminae non habent: uelut generis ceruini, foemina cornuum inops mutilaque est: & auium nonnullarum quibus data calcaria sunt, foeminae omnino iis carent: pari modo ut sues foeminae dentibus uacant exertis. At in nonnullis generibus sunt quidem haec sexui utrique, sed maribus potiora, ut cornua tauris robustiora quàm uaccis. A uictus ratione diuersa oriuntur animalium differentiae. Cap. XL. OEgunt animalia locis disiuncta, alia nanque terrestria, alia aquatilia G Dsunt: quam differentiam trifariam intelligimus: aut enim recipiendi aeris aut aquae ratione, altera terrestria, altera aquatilia dicimus: aut quòd apta natura sunt seruari temperamento alterutrius, quanquam aërem aquâmue non recipiant: aut etiam quod cibum petant, uersanturque utrobique diutius. Complura enim cum recipiant aerem, id est spirant, partusque faciant in terra, cibum tamen à madidis locis petunt, uersanturque in humore partem maximam temporis: quę sola ἐπαμφοπρίζειν, id est uitam am biguam agere uidentur: quippe eadem & uelut pedestria & uelut aquatica statui possunt. At eorum quae humorem recipiunt, praeter unum cordulum, nullum uel pedestre uel uolatile est, nec cibum sibi ex terra petit: quanquam multa spirabilia pedestrisque generis humore gaudent: & adeo nonnulla ut ne H uiuere quidem disclusa ab aquae natura ualeant, ut testudines marinae & lutariae, crocodili, fluuiatiles equi, uituli marini. Haec enim omnia nisi aliquandiu spirent, intereunt: & parere educareque solent in sicco. Quae uero in cetaceo uel in reliquo aquatili genere fistulam gerunt in capite, ut delphinus, balena, haec natura quadam peculiari, nec aquatilia tantum, sed nec terrestria facile dixeris: siquidem terrestre quod aerem recipit, aquatile quod aquam, secundum naturam est: particeps nanque est hoc genus utriusque, cum & mare accipiat, reddatque per fistulam, & aerem per pulmonem: ha bent enim hoc membrum & spirant, uerum in utraque diuisionis tam contrariorum generum parte collocari hoc genus absurdum est. Quamobrem aquaII.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
