Latin
93.6 to 93.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 93.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium fere auium, aliae uictum a terra petunt: aliae à fluuiis &lacu, ut ardeolae: aliae mari, ut halcedo &fulica. Genus auium omne cum potu exiguo contentum sit, tum aduncis nullus usus bibendi est, praeterquam pau cissimis quibusdam, quae &ipsae raro utuntur. Auium cęterae sorptu bibunt: sed quibus collum est longum, intermittunt, caputque resupinant. porphy rio unus morsu bibit. Genus animalium cortice intectum, ut lacerti &re liquae huiuscemodi quadrupedes, atque etiam serpentes, omniuorum est: nam &carnem edunt &herbam: sed desiderium iis quoque bibendi exiguum, &reliquis quibus pulmo fungosus est. Quadrupedes quae animal generant, syluestres eaedemque serratae dentibus, ut leo, lupus, carne omnes Vide an hoc cto legendum apud Aristote lem, Et pisce que quidam, &ab ea re, &c. Quàm sint cer ta humanorunsensuum iudi cia, plurib. ex plicat Cicere libr. 2. De nat deor. et 4. Aca demic. quaest. uescuntur. ursus animal omniuorum est. Cornigera animalia, &quibus E dentes serrati non sunt, omnia fruge herbaque uescuntur, nisi uehementer esuriant, sue excepto, qui minime herbę frugumue appetens est, sed radicum maxime ex omnibus animalibus.