# De differentiis animalium 93.6-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 93.6 to 93.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.6

Omnium fere auium, aliae uictum a terra petunt: aliae à fluuiis & lacu, ut ardeolae: aliae mari, ut halcedo & fulica. Genus auium omne cum potu exiguo contentum sit, tum aduncis nullus usus bibendi est, praeterquam pau cissimis quibusdam, quae & ipsae raro utuntur. Auium cęterae sorptu bibunt: sed quibus collum est longum, intermittunt, caputque resupinant. porphy rio unus morsu bibit. Genus animalium cortice intectum, ut lacerti & re liquae huiuscemodi quadrupedes, atque etiam serpentes, omniuorum est: nam & carnem edunt & herbam: sed desiderium iis quoque bibendi exiguum, & reliquis quibus pulmo fungosus est. Quadrupedes quae animal generant, syluestres eaedemque serratae dentibus, ut leo, lupus, carne omnes Vide an hoc cto legendum apud Aristote lem, Et pisce que quidam, & ab ea re, &c. Quàm sint cer ta humanorunsensuum iudi cia, plurib. ex plicat Cicere libr. 2. De nat deor. et 4. Aca demic. quaest. uescuntur. ursus animal omniuorum est. Cornigera animalia, & quibus E dentes serrati non sunt, omnia fruge herbaque uescuntur, nisi uehementer esuriant, sue excepto, qui minime herbę frugumue appetens est, sed radicum maxime ex omnibus animalibus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
