Latin
Cap. XLI
Edward Wotton, De differentiis animalium 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLI. CEnsus quidem, ut ante dictum est, omnibus animalibus communis est: O aliis tamen omnes, aliis ueto pauciores dedit natura. Quae nanque sanguine prędita sunt omnia, omnes habent sensus, nisi quid lęsum mutilum ue sit, ut talpa: praeterea iis quae mollia, quae crusta intecta, &quę insecta di cuntur, prope dixerim omnibus, sensus omnes insunt. Quae autem siliceo tegmine operiuntur, quanquam tactum (quem omnibus animalibus com munem esse diximus) &olfactum gustumque habere constat, de uisu tamen &auditu nihil certi manifestique habemus: quaedam tamen ut echini, tethya, glandesque olfactum minime habere uidentur. Eorum quae non spirant, alia branchiis, alia fistula, alia praecincta, ut insecta, odorem sentiunt. Nec pro conpari modo genera animalium omnia, sensibus praedita omnibus sunt: sed olfactu canes praecellunt, uti quibusdam placet: uisu aquilae: gustu protogeustae animalia Indica, unde &nomen acceperunt: tactu serpentes, &quaedam aues: auditu anseres. Verum Plinio authore, ex sensibus ante caetera homini tactus, deinde gustus: reliquis superatur à multis. Aquilae clarius cernunt: ultures sagacius odorantur: liquidius audiunt talpae. Cicero, omnis, inquit, sensus hominum multo antecellit sensibus bestiarum: quorum ita clara iudicia &certa sunt, ut si optio naturae detur, &ab ea deus aliquis requirat, contentane sit suis integris incorruptisque sensibus, an postulet melius aliquid, non uideam quid quaerat amplius. Haec Cicero. A respiratione &uoce, animalium discrimina.