# De differentiis animalium 96.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 96.1 to 96.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/96.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/96.1

Cap. XLII. Nimantium alia accipiunt redduntque aërem: quę res respiratio nominatur, ut homo, & quaecunque terrestria habent pulmonem: alia uero minime, ueluti pisces & insectorum genus omne: & his quidem neque uocis emittendae, neque locutionis ulla facultas est, sed sonus tantum in nonnullis: differt enim uox à sono, & cum iis tertia res adnumeranda est locu tio: gutture (φαῤυκα dicunt) parte una, uox agitur: locutio non nisi uocis per linguam explanatio est. Quamobrem quibus animantium lingua libera absolutaque non est, neque sermone utuntur, neque uocem emittunt, sed sonum tantum. Insectorum alia murmur edunt, ut apes: alia canere dicuntur, ut cicadae: nullum molle, nullum crustatum, uel uocem uel sonum mittit natuB ralem. Pisces uocis quidem expertes sunt, sed sonos stridoresque mouent, qui uocales esse existimantur: at uero, quae & linguam habent & pulmonem, si quadrupedes ouiparae sunt, uocem quidem emittunt, sed exilem: & alia longum sibilum edunt, ut serpentes: alia abruptum & perexiguum, ut testudi nes: alia uero exilem & imbecillem uocem: rana suum habet ululatum, quam ololyginem nominant. Genus auium uocem mittere potest: iisque pręcipua facultas conficiendae locutionis, quibus lingua mediocriter lata uel tenuis. Quadrupedum genus quod animal procreat, uocem uarie mittit: neque est quod loqui possit, sed proprium id hominis est: omnium uero uocalium anima lium communis mos est, ut sui coitus tempore potissimum canant & blaterent praeter hominem, ut aues tunc maxime plurimansque emittunt uoces C cum coëunt. Differunt tum uoces animalium, tum locutiones tractus ratione & regionis. Et uox quidem acumine grauitateque maxime innotescit: in iis tamen specie nequaquam discrepant, quae generis eiusdem sunt. Aeta tis quoque ratione differunt uoces: iunioribus enim quàm uetustioribus ferè acutior uox est. Magna etiam ex parte uox marium foeminarumque differt: eo quòd mares grauius sonant quam foeminae: uerum non in omni animalium genere ita agitur: sunt enim in quibus è contrario fit, ut in bubus: nam boum foemina grauiorem, quàm mas agit uocem: & uitulis grauior, quàm adultis. Quamobrem castratis uox è contrario mutatur: transeunt enim quae castrantur in foeminam. A Spiratio, ἀναπνον καὶ ἀναπνεῖν. Vox, φωνή. Locutio, Διάλεκτος. Sonus, δόφος.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
