Latin
Cap. XLI
Edward Wotton, De differentiis animalium 98
Unproofread scanNot analysed yet
Pugnant inter se ipsa animalia, quae loca eadem incolunt, atque iisdem uescuntur cibis: nam si uictus penuria sit, fit certe ob eam rem, ut uel eiusdem generis animantes pu gnam inter se conferant. Et quidam marinos uitulos eiusdem loci pugnare inuicem aiunt, &marem cum mare, &foeminam cum foemina, donec alter ab altero, uel occidatur, uel eiiciatur: idemque eorum catulos facere. Carniuora etiam (Graeci ὁμοφάγα uocant) oppugnantur à caeteris omnibus: &ipsa cum caeteris pugnant, quoniam uictus iis ab animalibus est. Sunt ferarum aliae semper inter se infestae: alię hominum ritu, cum res ita tulerit. Piscium autem, alij gregatim degunt, amicique sunt: alij non gregatim, inimi cique uiuunt. Conger &muraena caudas inter se praerodunt. Polypum intantum locusta pauet, ut si iuxta uiderit, omnino moriatur. Locustam conger, rursus polypum congri lacerant. Genus ouile amens, &moribus stulC tissimis est. Ferarum quadrupedum cerua non minime prudentia praestare uidetur: id quod &pariendo, &foetum educando ostendit. Omnino ratio brutorum magnam refert uitae humanae similitudinem: magisque in minore genere, quàm in maiore uideris intelligentiae rationem: quod primum in auium genere, hirundo in effingendo construendoque nido, ac pullis educandis ostendit. Columbi cum pluribus coire nolunt, neque coniugium iam inde à primo ortu initum deserunt, nisi coelebs aut uidua. quin etiam foemi nę parturienti mas adest, &cultu, omnique officio fungitur. Domicilia quoque agrestes uolucres aptissime ad uictum, &prolis salutem moliuntur. Sint item aliae parentes feliciores, &suorum gnatorum diligentiores: alię contra. Et aliis ingenium ad uictum acutius, aliis obtusius est. Sed in marinis D quoque animantibus permulta intelligi possunt, non sine solerti ingenio ef fici ratione uitae commodioris: rana nanque, quę piscatrix appellatur, praeterea torpedo &pastinaca sese abscondentes piscantur. Obruunt arena sese &aselli, &raiae, &passeres, &squatinae: cumque nullam sui corporis partem intectam reliquerint, uerberant radiolis sui oris, quos piscatores uirgulas uocant, quas pisciculi cum aspexerint, adnatant quasi ad algas, quibus uesci soliti sunt. Mollium astutissima sepia est: maxime enim hęc suo utitur atramento, non modo cum metuerit, uerum etiam abscondendi causa. Polypus fatuus quidem est, cum ad manum demissam hominis accedit: sed pru dens rei familiaris, cum omnia colligat, &suo in domicilio recondat: sui etiam mutatione coloris uenatur pisces. Insectorum operosissimum, &prae caeteris ferè animalibus officiosissimum genus formicarum &apum est. E Crabrones item &uespae, &prope dixerim omnia huius cognata generis, &aranei quidam in uitae muneribus ingeniosiores habentur.