Latin
Cap. XLV
Edward Wotton, De differentiis animalium 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLV T quaeque animalia pro suis affectibus agere, sic contra, pro suis quoVque actionibus affici immutarique moribus solent: quin &partes corporis nonnullae saepenumero ratione agendi immutantur. In auium enim genere gallinae cum mares uicerint, cucuriunt: &exemplo marium tentant superuentum coire, crista etiam caudaque erigitur. Cuculus etiam immutatur colore, &uocem minus explanat cum se abditurus est. Complures etiam aliae immutantur aues per tempora, &colore &uoce: ut merula quae ex ni gra redditur ruffa, &uocem mittit diuersam: strepitat enim per hyemem, cum per aestatem tumultuanter cantet. mutat &turdus colorem, uoce ta men eâdem est. Luscinia quoque &colorem per tempora mutat &uocem: &quidem in terra Italia per id tempus, quo sic immutari solet, alio nomine appellatur. Denique aues tunc maxime plurimasque emittunt uoces, cum coeunt. Colorem etiam mutant &pisces, merulę &turdi. phuca etiam mu tat colorem: cum enim caeteris temporibus candida sit, uerno uaria redditur. Mutantur uero animantium aliqua, forma &moribus, non modo per aetates &tempora, uerum etiam castratione. Castrantur autem ea quibus sunt testes. Gallinaceus si perfecta aetate est qui castratur, illi crista palle scit, &cucurire desinit: neque coitum uenereum repetit: sed si adhuc pulH lus est, ne inchoari quidem ex iis quicquam potest cum accrescit. Quod idem in homine quoque accidere certum est: nam si puer adhuc excidatur, neque post geniti pili crescunt, neque uox immutatur, sed suum seruat acumen: at si iam puber, post geniti defluunt pili praeterquam pubis: haec enim quanuis minuatur, tamen manet, &congeniti non defluunt: nemo enim spado caluescit. Quadrupedum etiam exectorum uox omnium in foeminam mutatur. Omnia denique si dum crescunt, castrantur, maiora elegantioraque, quàm incastrata euadunt: sed si posteaquam adoleuerunt &iam incremen to constiterunt castres, nihil praeterea accedere ad magnitudinem potest. Cerui si cum per aetatem nondum cornua gerunt, castrentur, non edunt cornua: II. Anua: sed si cornigeri exciduntur, non decidunt cornua, &magnitudine eadem seruantur. Et castrata denique auctiora quàm incastrata euadunt. A ualetudine prospera uel aduersa differentiae.