# De differentiis animalium 99-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/99-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/99-2

Cap. XLV T quaeque animalia pro suis affectibus agere, sic contra, pro suis quoVque actionibus affici immutarique moribus solent: quin & partes corporis nonnullae saepenumero ratione agendi immutantur. In auium enim genere gallinae cum mares uicerint, cucuriunt: & exemplo marium tentant superuentum coire, crista etiam caudaque erigitur. Cuculus etiam immutatur colore, & uocem minus explanat cum se abditurus est. Complures etiam aliae immutantur aues per tempora, & colore & uoce: ut merula quae ex ni gra redditur ruffa, & uocem mittit diuersam: strepitat enim per hyemem, cum per aestatem tumultuanter cantet. mutat & turdus colorem, uoce ta men eâdem est. Luscinia quoque & colorem per tempora mutat & uocem: & quidem in terra Italia per id tempus, quo sic immutari solet, alio nomine appellatur. Denique aues tunc maxime plurimasque emittunt uoces, cum coeunt. Colorem etiam mutant & pisces, merulę & turdi. phuca etiam mu tat colorem: cum enim caeteris temporibus candida sit, uerno uaria redditur. Mutantur uero animantium aliqua, forma & moribus, non modo per aetates & tempora, uerum etiam castratione. Castrantur autem ea quibus sunt testes. Gallinaceus si perfecta aetate est qui castratur, illi crista palle scit, & cucurire desinit: neque coitum uenereum repetit: sed si adhuc pulH lus est, ne inchoari quidem ex iis quicquam potest cum accrescit. Quod idem in homine quoque accidere certum est: nam si puer adhuc excidatur, neque post geniti pili crescunt, neque uox immutatur, sed suum seruat acumen: at si iam puber, post geniti defluunt pili praeterquam pubis: haec enim quanuis minuatur, tamen manet, & congeniti non defluunt: nemo enim spado caluescit. Quadrupedum etiam exectorum uox omnium in foeminam mutatur. Omnia denique si dum crescunt, castrantur, maiora elegantioraque, quàm incastrata euadunt: sed si posteaquam adoleuerunt & iam incremen to constiterunt castres, nihil praeterea accedere ad magnitudinem potest. Cerui si cum per aetatem nondum cornua gerunt, castrentur, non edunt cornua: II. Anua: sed si cornigeri exciduntur, non decidunt cornua, & magnitudine eadem seruantur. Et castrata denique auctiora quàm incastrata euadunt. A ualetudine prospera uel aduersa differentiae.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
