# De differentiis animalium 99

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/99

In moribus animantium percipi differentias licet: praecipue quidem ad fortitudinem & timiditatem, ad mansuetudinem quoque & feritatem, etiam in ipso syluestrium genere: leo enim quanuis in edendo ferocissimus sit, tamen pastus & fame iam uacans, facilis mitisque maiorem in modum est: elephantus omnium ferarum mitissimus & placidissimus est. E terrestribus mures, è uo lucribus hirundines indociles sunt: cum elephanti iussa faciant, leones iugum subeant, in mari uituli, totque piscium genera mitescant. In marino etiam genere plurima de delphinis narrantur indicia morum placidorum ac mitium. Genera autem quaecunque placida sunt, haec eadem quoque fera F possunt reperiri, ut sues, equi, homines, oues, caprae, canes, boues. Ab affectuum quorundam immutatione, quae oriantur animalium differentiae.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
