# Pars Prima 1.110-115

Egeria, Pars Prima, 1.110 to 1.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.110

3. Et quoniam de Antiochia propius est Mesopotamiam, fuit mihi iubente Deo oportunum satis, ut, quemadmodum revertebar Constantinopolim, quia per Antiochiam iter erat, inde ad Mesopotamiam irem, sicut et factum est Deo iubente. XVIII. 1. Itaque ergo in nomine Christi Dei nostri profecta sum de Antiochia ad Mesopotamiam habens iter per mansiones seu civitates aliquot provinciae Syriae Coelen, quae est Antiochiae, et inde ingressa fines provinciae Augustofratensis perveni ad civitatem Hierapolim, quae est metropolis ipsius provinciae, id est Augustofratensis. Et quoniam haec civitas valde pulchra et opulenta est atque abundans omnibus, necesse me fuit ibi facere stativam, quoniam iam inde non longe erant fines Mesopotamiae. 2. Itaque ergo proficiscens de Hierapolim in quintodecimo miliario in nomine Dei perveni ad fluvium Euphraten, de quo satis bene scriptum est esse «flumen magnum Euphraten» et ingens, et quasi terribilis est; ita enim decurrit habens impetum, sicut habet fluvius Rhodanus, nisi quod adhuc maior est Euphrates. 3. Itaque ergo quoniam necesse erat eum navibus transire, et navibus non nisi maioribus, ac sic immorata sum ibi forsitan plus media die; et inde in nomine Dei transito flumine Euphraten ingressa sum fines Mesopotamiae Syriae. XIX. 1. Ac sic denuo faciens iter per mansiones aliquot perveni ad civitatem, cuius nomen in scripturis positum legimus, id est Batanis, quae civitas usque in hodie est. Nam et ecclesia cum episcopo vere sancto et monacho et confessore habet et martyria aliquanta. Ipsa etiam civitas abundans multitudine hominum est; nam et miles ibi sedet cum tribuno suo. 2. Unde denuo proficiscens, pervenimus in nomine Christi Dei nostri Edessam. Ubi cum pervenissemus, statim perreximus ad ecclesiam et ad martyrium sancti Thomae. Itaque ergo iuxta consuetudinem factis orationibus et cetera, quae consuetudo erat fieri in locis sanctis, nec non etiam et aliquanta ipsius sancti Thomae ibi legimus.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
