Latin
1.116 to 1.121
Egeria, Pars Prima 1.116-121
Not analysed yet
3. Ecclesia autem, ibi quae est, ingens et valde pulchra et nova dispositione, ut vere digna est esse domus Dei; et quoniam multa erant, quae ibi desiderabam videre, necesse me fuit ibi stativa triduana facere. 4. Ac sic ergo vidi in eadem civitate martyria plurima nec non et sanctos monachos, commanentes alios per martyria, alios longius de civitate in secretioribus locis habentes monasteria. 5. Et quoniam sanctus episcopus ipsius civitatis, vir vere religiosus et monachus et confessor, suscipiens me libenter ait mihi: «quoniam video te, filia, gratia religionis tam magnum laborem tibi imposuisse, ut de extremis porro terris venires ad haec loca, itaque ergo, si libenter habes, quaecumque loca sunt hic grata ad videndum Christianis, ostendimus tibi». Tunc ergo gratias agens Deo primum et sic ipsum rogavi plurimum, ut dignaretur facere, quod dicebat. 6. Itaque ergo duxit me primum ad palatium Aggari regis et ibi ostendit mihi archiotypam ipsius ingens, simillimam, ut ipsi dicebant, marmoream, tanti nitoris ac si de margarita esset; in cuius Aggari vultu parebat de contra vere fuisse hunc virum satis sapientem et honoratum. Tunc ait mihi sanctus episcopus: «ecce rex Aggarus, qui antequam videret Dominum, credidit ei, quia esset vere filius Dei». Nam erat et iuxta archiotypa similiter de tali marmore facta, quam dixit filii ipsius esse Magni, similiter et ipsa habens aliquid gratiae in vultu. 7. Item perintravimus in interiori parte palatii; et ibi erant fontes piscibus pleni, quales ego adhuc nunquam vidi, id est tantae magnitudinis et vel tam perlustres aut tam boni saporis. Nam ipsa civitas aliam aquam penitus non habet nunc nisi eam, quae de palatio exit, quae est ac si fluvius ingens argenteus. 8. Et tunc retulit mihi de ipsa aqua sic sanctus episcopus dicens: «quodam tempore, posteaquam scripserat Aggarus rex ad Dominum et Dominus rescripserat Aggaro per Ananiam cursorem, sicut scriptum est in ipsa epistola: transacto ergo aliquanto tempore superveniunt Persi et girant civitatem istam.