# Pars Prima 1.127-132

Egeria, Pars Prima, 1.127 to 1.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.127

14. Illud etiam retulit sanctus episcopus: «eo quod hii fontes ubi eruperunt, ante sic fuerit campus intra civitatem subiacens palatio Aggari. Quod palatium Aggari quasi in editiori loco positum erat, sicut et nunc paret, ut vides. Nam consuetudo talis erat in illo tempore, ut pabtia, quotiensque fabricabantur, semper in editioribus locis fierent. 15. Sed postmodum quam hii fontes in eo loco eruperunt, tunc ipse Aggarus filio suo Magno, id est isti, cuius archiotypa vides iuxta patre posita, hoc palatium fecit in eo loco, ita tamen, ut hii fontes intra palatium includerentur». 16. Postea ergo quam haec omnia retulit sanctus episcopus, ait ad me: «eamus nunc ad portam, per quam ingressus est Ananias cursor cum illa epistola, quam dixeram». Cum ergo venissemus ad portam ipsam, stans episcopus fecit orationem et legit nobis ibi ipsas epistolas et denuo benedicens nos facta est iterato oratio. 17. Illud etiam retulit nobis sanctus ipse dicens: «eo quod ex ea die, qua Ananias cursor per ipsam portam ingressus est cum epistolam Domini, usque in praesentem diem custodiatur, ne quis immundus, ne quis lugubris per ipsam portam transeat, sed nec corpus alicuius mortui eiciatur per ipsam portam». 18. Ostendit etiam nobis sanctus episcopus memoriam Aggari vel totius familiae ipsius valde pulchra, sed facta more antiquo. Duxit etiam nos et ad illum palatium superiorem, quod habuerat primitus rex Aggarus, et si qua praeterea loca erant, monstravit nobis. 19. Illud etiam satis mihi grato fuit, ut epistolas ipsas sive Aggari ad Dominum sive Domini ad Aggarum, quas nobis ibi legerat sanctus episcopus, acciperem mihi ab ipso sancto. Et licet in patria exemplaria ipsarum haberem, tamen gratius mihi visum est, ut et ibi eas de ipso acciperem, ne quid forsitan minus ad nos in patria pervenisset; nam vere amplius est, quod hic accepi. Unde si Deus noster Iesus iusserit et venero in patria, legitis vos, dominae animae meae.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
