Latin
1.138 to 1.141
Egeria, Pars Prima 1.138-141
Not analysed yet
6. Itaque ergo hoc nobis ultra spem grate satis evenit, ut sanctos et vere homines Dei monachos Mesopotamenos ibi videremus, etiam et eos, quorum fama vel vita longe audiebatur, quos tamen non aestimabam me penitus posse videre, non quia inpossibile esset Deo etiam et hoc praestare mihi, qui omnia praestare dignabatur, sed quia audieram eos, eo quod extra diem paschae et extra diem hanc non eos descendere de locis suis, quoniam tales sunt, ut et virtutes faciant multas, et quoniam nesciebam, quo mense esset dies hic martyrii, quem dixi. Itaque Deo iubente sic evenit, ut ad diem, quem nec sperabam, ibi venirem. 7. Fecimus ergo et ibi biduum propter diem martyrii et propter visionem sanctorum illorum, qui dignati sunt ad salutandum libenti satis animo me suscipere et alloqui, in quo ego non merebar. Nam et ipsi statim post martyrii diem nec visi sunt ibi, sed mox de nocte petierunt eremum et unusquisque eorum monasteria sua, qui ubi habebat. 8. In ipsa autem civitatem extra paucos clericos et sanctos monachos, si qui tamen in civitate commorantur, penitus nullum Christianum inveni, sed totum gentes sunt. Nam sicut nos cum grandi reverentia attendimus locum illum, ubi primitus domus sancti Abrahae fuit, pro memoria illius, ita et illae gentes forte ad mille passus de civitate cum grandi reverentia adtendunt locum, ubi sunt memoriae Nachor et Bathuhelis. 9. Et quoniam episcopus illius civitatis valde instructus est de scripturis, requisivi ab eo dicens: «rogo te, domine, ut dicas mihi, quod desidero audire.» et ille ait: «dic, filia, quod vis, et dicam tibi, si scio.» tunc ego dixi: «sanctum Abraham cum patre Thara et Sarrah uxore et Loth fratris filio scio per scripturas in eo loco venisse; Nachor autem vel Bathuhelem non legi, quando in isto loco transierint, nisi quod hoc solum scio, quia postmodum puer Abrahae, ut peteret Rebeccam, filiam Bathuhelis, filii Nachor, filio domini sui Abrahae, id est Isaac, in Charra venerit».