# Pars Prima 1.142-145

Egeria, Pars Prima, 1.142 to 1.145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.142

10. Tunc ait mihi sanctus episcopus: «vere, filia, scriptum est, sicut dicis, in Genesi sanctum Abraham hic transisse cum suis; Nachor autem cum suis vel Bathuhelem non dicit scriptura canonis, quo tempore transierint. Sed manifeste postmodum hic transierunt et ipsi; denique et memoriae illorum hic sunt forte ad mille passus de civitate. Nam vere scriptura hoc testatur, quoniam ad accipiendam sanctam Rebeccam huc venerit puer sancti Abrahae et denuo sanctus Iacob hic venerit, quando accepit filias Laban Syri». 11. Tunc ego requisivi, ubi esset puteus ille, ubi sanctus Iacob potasset pecora, quae pascebat Rachel, filia Laban Syri. Et ait mihi episcopus: «in sexto miliario est hinc locus ipse iuxta vicum, qui fuit tunc villa Laban Syri, sed cum volueris ire, imus tecum et ostendimus tibi, nam et multi monachi ibi sunt valde sancti et ascites et sancta ecclesia est ibi». 12. Illud etiam requisivi a sancto episcopo, ubinam esset locus ille Chaldaeorum, ubi habitaverant primo Thara cum suis. Tunc ait mihi ipse sanctus episcopus: «locus ille, filia, quem requiris, decima mansione est hinc intus in Persida. Nam hinc usque ad Nisibin mansiones sunt quinque, et inde usque ad Hur, quae fuit civitas Chaldaeorum, aliae mansiones sunt quinque; sed modo ibi accessus Romanorum non est, totum enim illud Persae tenent. Haec autem pars specialiter orientalis appellatur, quae est in confinium Romanorum et Persarum vel Chaldaeorum.» 13. Et cetera plura referre dignatus est, sicut et ceteri sancti episcopi vel sancti monachi facere dignabantur, omnia tamen de scripturis Dei vel sanctis viris gesta, id est monachis, sive qui iam recesserant, quae mirabilia, fecerint, sive etiam qui adhuc in corpore sunt, quae cottidie faciant, hi tamen, qui sunt ascites. Nam nolo aestimet affectio vestra monachorum aliquando [aliquando] alias fabulas esse nisi aut de scripturis Dei aut gesta monachorum maiorum.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
