# Pars Prima 1.20-24

Egeria, Pars Prima, 1.20 to 1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.20

3. Fecimus ergo et ibi oblationem et orationem impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum: id enim nobis uel maxime ego desideraveram semper, ut, ubicumque venissemus, semper ipse locus de libro legeretur. 4. Facta ergo et ibi oblatione accessimus denuo ad alium locum non longe inde ostendentibus presbyteris vel monachis, id est ad eum locum, ubi steterat sanctus Aaron cum septuaginta senioribus, cum sanctus Moyses acciperet a Domino legem ad filios Israhel. In eo ergo loco, licet et lectum non sit, tamen petra ingens est per girum habens planitiem supra se, in qua stetisse dicuntur ipsi sancti; nam et in medio ibi quasi altarium de lapidibus factum habet. Lectus est ergo et ibi ipse locus de libro Moysi et dictus unus psalmus aptus loco: ac sic facta oratione descendimus inde. 5. Ecce et coepit iam esse hora forsitan octava, et adhuc nobis superabant milia tria, ut perexiremus montes ipsos, quos ingressi fueramus pridie sera; sed non ipsa parte exire habebamus, qua intraveramus, sicut superius dixi, quia necesse nos erat et loca omnia sancta ambulare et monasteria, quaecumque erant ibi, videre et sic ad vallis illius, quam superius dixi, caput exire, id est huius vallis, quae subiacet monti Dei. 6. Propterea autem ad caput ipsius vallis exire nos necesse erat, quoniam ibi erant monasteria plurima sanctorum hominum et ecclesia in eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie vivet et mittet virgultas. 7. Ac sic ergo perdescenso monte Dei pervenimus ad rubum hora forsitan decima. Hic est autem rubus, quem superius dixi, de quo locutus est Dominus Moysi in igne, qui est in eo loco, ubi monasteria sunt plurima et ecclesia in capite vallis ipsius. Ante ipsam autem ecclesiam hortus est gratissimus habens aquam optimam abundantem, in quo horto ipse rubus est.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
