Latin
1.25 to 1.29
Egeria, Pars Prima 1.25-29
Not analysed yet
8. Locus etiam ostenditur ibi iuxta, ubi stetit sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: «solve corrigiam calciamenti tui» et cetera. Et in eo ergo loco cum pervenissemus, hora decima erat iam, et ideo, quia iam sera erat, oblationem facere non potuimus. Sed facta est oratio in ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus est etiam locus ipse de libro Moysi iuxta consuetudinem: et sic, quia sera erat, gustavimus nobis locum in horto ante rubum cum sanctis ipsis: ac sic ergo fecimus ibi mansionem. Et alia die maturius vigilantes rogavimus presbyteros, ut et ibi fieret oblatio, sicut et facta est. V. 1. Et quoniam nobis iter sic erat, ut per valle illa media, qua tenditur per longum, iremus, id est illa valle, quam superius dixi, ubi sederant filii Israhel, dum Moyses ascenderet in montem Dei et descenderet: itaque ergo singula, quemadmodum venimus per ipsam totam vallem, semper nobis sancti illi loca demonstrabant. 2. Nam in primo capite ipsius vallis, ubi manseramus et videramus rubum illum, de quo locutus est Deus sancto Moysi in igne, videramus etiam et illum locum, in quo steterat ante rubum sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: «solve corrigiam calciamenti tui; locus enim, in quo stas, terra sancta est.» 3. Ac sic ergo cetera loca, quemadmodum profecti sumus de rubo, semper nobis coeperunt ostendere. Nam et monstraverunt locum, ubi fuerunt castra filiorum Israhel his diebus, quibus Moyses fuit in montem. Monstraverunt etiam locum, ubi factus est vitulus ille; nam in eo loco fixus est usque in hodie lapis grandis. 4. Nos etiam, quemadmodum ibamus, de contra videbamus summitatem montis, quae inspiciebat super ipsa valle tota, de quo loco sanctus Moyses vidit filios Israhel habentes choros his diebus, qua fecerant vitulum. Ostenderunt etiam petram ingentem in ipso loco, ubi descendebat sanctus Moyses cum Iesu, filio Nave, ad quem petram iratus fregit tabulas, quas afferebat.