# Pars Prima 1.30-35

Egeria, Pars Prima, 1.30 to 1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.30

5. Ostenderunt etiam, quemadmodum per ipsam vallem unusquisque eorum habitationes habuerant, de quibus habitationibus usque in hodie adhuc fundamenta parent, quemadmodum fuerunt lapide girata. Ostenderunt etiam locum, ubi filios Israhel iussit currere sanctus Moyses «de porta in porta», regressus a monte. 6. Item ostenderunt nobis locum, ubi incensus est vitulus ipse iubente sancto Moyse, quem fecerat eis Aaron. Item ostenderunt torrentem illum, de quo potavit sanctus Moyses filios Israhel, sicut scriptum est in Exodo. 7. Ostenderunt etiam nobis locum, ubi de spiritu Moysi acceperunt septuaginta viri. Item ostenderunt locum, ubi filii Israhel habuerunt concupiscentiam escarum. Nam ostenderunt nobis etiam et illum locum, qui appellatus est Incendium, quia incensa est quaedam pars castrorum, tunc qua orante sancto Moyse cessavit ignis. 8. Ostenderunt etiam et illum locum, ubi eis pluit manna et coturnices. Ac sic ergo singula, quaecumque scripta sunt in libris sanctis Moysi facta fuisse in eo loco, id est in ea valle, quam dixi subiacere monti Dei, id est sancto Sina, ostensa sunt nobis. Quae quidem omnia singulatim scribere satis fuit, quia nec retinere poterant tanta; sed cum leget affectio vestra libros sanctos Moysi, omnia diligentius pervidet, quae ibi facta sunt. 9. Haec est ergo vallis, ubi celebrata est pascha completo anno profectionis filiorum Israhel de terra Aegypti, quoniam in ipsa valle <filii> Israhel commorati sunt aliquandiu, id est donec sanctus Moyses ascenderet in montem Dei et descenderet primum et iterato; et denuo tandiu ibi inmorati sunt, donec fieret tabernaculum et singula, quae ostensa sunt in montem Dei. Nam ostensus est nobis et ille locus, in quo confixum <a> Moyse est primitus tabernaculum et perfecta sunt singula, quae iusserat Deus in montem Moysi, ut fierent. 10. Vidimus etiam in extrema iam valle ipsa Memorias concupiscentiae, in eo tamen loco, in quo denuo reversi sumus ad iter nostrum, hoc est ubi exeuntes de valle illa grande reingressi sumus via, qua veneramus, inter montes illos, quos superius dixeram. Nam etiam ipsa die accessimus et ad ceteros monachos valde sanctos, qui tamen pro aetate aut inbecillitate occurrere in monte Dei ad oblationem faciendam non poterant; qui tamen nos dignati sunt in monasteriis suis advenientes valde humane suscipere.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
