Latin
1.36 to 1.39
Egeria, Pars Prima 1.36-39
Not analysed yet
11. Ac sic ergo visa loca sancta omnia, quae desideravimus, nec non etiam et omnia loca, quae filii Israhel tetigerant eundo vel redeundo ad montem Dei, visis etiam et sanctis viris, qui ibi commorabantur, in nomine Dei regressi sumus in Pharan. 12. Et licet semper Deo in omnibus gratias agere debeam, non dicam in his tantis et talibus, quae circa me conferre dignatus est indignam et non merentem, ut perambularem omnia loca, quae mei meriti non erant: tamen etiam et illis omnibus sanctis nec sufficio gratias agere, qui meam parvitatem dignabantur in suis monasteriis libenti animo suscipere vel certe per omnia loca deducere, quae ego semper iuxta scripturas sanctas requirebam. Plurimi autem ex ipsis sanctis, qui in montem Dei vel circa ipsum montem commorabantur, dignati sunt nos usque in Pharan deducere, qui tamen fortiori corpore erant. VI. 1. Ac sic ergo cum pervenissemus Pharam, quod sunt a monte Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad resumendum biduo immorari. Ac tertia die inde maturantes venimus denuo ad mansionem, id est in desertum Pharan, ubi et euntes manseramus, sicut et superius dixi. Inde denuo alia die facientes aquam et euntes adhuc aliquantulum inter montes pervenimus ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo loco, ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam iuxta mare ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus animalibus pedes caedat, subito etiam et in centum et in ducentis passibus aliquotiens etiam et plus quam quingentos passus de mari per eremum ambuletur: via enim illic penitus non est, sed totum eremi sunt arenosae. 2. Pharanitae autem, qui ibi consueverunt ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se tendent et sic ambulant per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Pharanitae ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi via aperta est.