# Pars Prima 1.40-43

Egeria, Pars Prima, 1.40 to 1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.40

3. In eo ergo loco de inter montes exivimus redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraveramus, ac sic ergo denuo plicavimus nos ad mare. Filii etiam Israhel revertentes a monte Dei Sina usque ad eum locum reversi sunt per iter, quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi de inter montes exivimus et iunximus nos denuo ad mare rubrum et inde nos iam iter nostrum, quo veneramus, reversi sumus: filii autem Israhel de eodem loco, sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulaverunt iter suum. 4. Nos autem eodem itinere et eisdem mansionibus, quibus ieramus, reversi sumus in Clesma. In Clesma autem cum venissemus, necesse nos fuit denuo et ibi denuo resumere, quoniam iter eremi arenosum valde feceramus. VII. 1. Sane licet terra Gesse iam nosse, id est qua primitus ad Aegyptum fueram, tamen ut perviderem omnia loca, quae filii Israhel exeuntes de Ramesse tetigerant euntes, donec pervenirent usque ad mare rubrum, qui locus nunc de castro, qui ibi est, appellatur Clesma; desiderii ergo fuit, ut de Clesma ad terram Gesse exiremus, id est ad civitatem, quae appellatur Arabia, quae civitas in terra Gesse est; nam inde ipsum territorium sic appellatur, id est terra Arabiae, terra Iesse, quae tamen terra Aegypti pars est, sed melior satis quam omnis Aegyptus est. 2. Sunt ergo a Clesma, id est a mare rubro, usque ad Arabiam civitatem mansiones quattuor per eremo, sic tamen per eremum, ut cata mansiones monasteria sint cum militibus et praepositis, qui nos deducebant semper de castro ad castrum. In eo ergo itinere sancti, qui nobiscum erant, hoc est clerici vel monachi, ostendebant nobis singula loca, quae semper ego iuxta scripturas requirebam; nam alia in sinistro, alia in dextro de itinere nobis erant, alia etiam longius de via, alia in proximo.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
