# Pars Prima 1.56-61

Egeria, Pars Prima, 1.56 to 1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.56

IX. 1. Nobis autem fortuitu hoc gratissimum evenit, ut ea die, qua venimus ad mansionem Arabia, pridie beatissimo die Epiphania esset; nam eadem die vigiliae agendae erant in ecclesia. Ac sic ergo aliquo biduo ibi tenuit nos sanctus episcopus, sanctus et vere homo Dei, notus mihi iam satis de eo tempore, a quo ad Thebaidam fueram. 2. Ipse autem sanctus episcopus ex monacho est; nam a pisinno in monasterio nutritus est, et ideo aut tam eruditus in scripturis est aut tam emendatus in omni vita sua, ut et superius dixi. 3. Nos autem inde iam remisimus milites, qui nobis pro disciplina Romana auxilia praebuerant, quandiu per loca suspecta ambulaveramus; iam autem, quoniam ager publicum erat per Aegyptum, quod transiebat per Arabiam civitatem, id est quod mittit de Thebaida in Pelusio: et ideo iam non fuit necesse vexare milites. 4. Proficiscentes ergo inde totum per terram Gessen iter fecimus semper inter vineas, quae dant vinum, et vineas, quae dant balsamum, et inter pomaria et agros cultissimos et hortos plurimos iter habuimus totum super ripam fluminis Nili inter fundos frequentissimos, quae fuerant quondam villae filiorum Israhel. et quid plura? pulchriorem territorium puto me nusquam vidisse quam est terra Iessen. 5. Ac sic ergo ab Arabia civitate iter facientes per biduo totum per terram Gessen pervenimus Tathnis, in ea civitate, ubi natus est sanctus Moyses. Haec est autem civitas Tathnis, quae fuit quondam metropolis Pharaonis. 6. Et licet ea loca, ut superius dixi, iam nosse, id est quando Alexandriam vel ad Thebaidem fueram, tamen quia ad plenum discere volebam loca, quae ambulaverunt filii Israhel proficiscentes ex Ramesse usque ad montem Dei sanctum Sina: ac sic necesse fuit etiam denuo ad terram Gessen reverti et inde Tathnis. Proficiscentes ergo de Tathnis, ambulans per iter iam notum perveni Pelusio.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
