Latin
1.72 to 1.77
Egeria, Pars Prima 1.72-77
Not analysed yet
XI. 1. Hi ergo sancti monachi dignati sunt nos suscipere valde humane, nam et ad salutationem suam permiserunt nos ingredi. Cum autem ingressi fuissemus ad eos, facta oratione cum ipsis eulogias nobis dare dignati sunt, sicut habent consuetudinem dandi his, quos humane suscipiunt. 2. Ibi ergo inter ecclesiam et monasteria in medio fluit de petra, aqua ingens, pulchra, valde et limpida, saporis optimi. Tunc interrogavimus nos etiam et illos sanctos monachos, qui ibi manebant, quae esset haec aqua talis et tanti saporis. Tunc illi dixerunt: «haec est aqua, quam dedit sanctus Moyses filiis Israhel in hac eremo». 3. Facta est ergo iuxte consuetudinem ibi oratio et lectio ipsa de libris Moysi lecta, dictus etiam psalmus unus; et sic simul cum illis sanctis clericis et monachis, qui nobiscum venerant, perexivimus ad montem. Multi autem et ex ipsis monachis sanctis, qui ibi commanebant iuxta aqua ipsa, qui tamen potuerunt imponere sibi laborem, dignati sunt nobiscum ascendere montem Nabau. 4. Itaque ergo proficiscentes de eodem loco pervenimus ad radicem montis Nabau, qui erat valde excelsus, ita tamen, ut pars eius maxima sedendo in asellis possit subiri; modice autem erat acrius, quod pedibus necesse erat subiri cum labore, sicut et factum est. XII. 1. Pervenimus ergo ad summitatem montis illius, ubi est nunc ecclesia non grandis in ipsa summitate montis Nabau. Intra quam ecclesiam in eo loco, ubi pulpitus est, vidi locum modice quasi altiorem tantum hispatii habentem, quantum memoriae solent habere. 2. Tunc ergo interrogavi illos sanctos, quidnam esset hoc; qui responderunt: «hic positus est sanctus Moyses ab angelis, quoniam, sicut scriptum est, sepulturam illius nullus hominum scit, quoniam certum est eum ab angelis fuisse sepultum. Nam memoria illius, ubi positus sit, in hodie non ostenditur; sicut enim nobis a maioribus, qui hic manserunt, ubi ostensum est, ita et nos vobis monstramus: qui et ipsi tamen maiores ita sibi traditum a maioribus suis esse dicebant».