# Pars Prima 1.78-82

Egeria, Pars Prima, 1.78 to 1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.78

3. Itaque ergo mox facta est oratio, et omnia, quae in singulis locis sanctis per ordinem consueveramus facere, etiam et hic facta sunt: et sic coepimus egredere de ecclesia. Tunc autem qui erant loci notores, id est presbyteri vel monachi sancti, dixerunt nobis: «si vultis videre loca, quae scripta sunt in libris Moysi, accedite foras [h]ostium ecclesiae et de summitate ipsa, ex parte tamen ut posuunt hinc parere, attendite et videte, et dicimus vobis singula, quae sunt loca haec, quae parent». 4. Tunc nos gavisi satis statim egressi sumus foras. Nam de [h]ostio ipsius ecclesiae vidimus locum, ubi intrat Iordanis in mare mortuum, qui locus subter nos, quemadmodum stabamus, parebat. Vidimus etiam de contra non solum Libiadam, quae citra Iordanem erat, sed et Iericho, quae trans Iordanem; tantum eminebat excelsus locus, ubi stabamus, id est ante [h]ostium ecclesiae. 5. Maxima etiam pars Palaestinae, quae est terra repromissionis, inde videbatur, nec non et omnis terra Iordanis, in quantum tamen poterat oculis conspici. In sinistra autem parte vidimus terras Sodomitum omnes nec non et Segor, quae tamen Segor sola de illis quinque in hodie constat. 6. Nam et memoriale ibi est; de ceteris autem illis civitatibus nihil aliud apparet nisi subversio ruinarum, quemadmodum in cinerem conversae sunt. Locus etiam, ubi fuit titulus uxoris Loth, ostensus est nobis, qui locus etiam in scripturis legitur. 7. Sed mihi credite, dominae venerabiles, quia columna ipsa iam non paret, locus autem ipse tantum ostenditur: columna autem ipsa dicitur mari mortuo fuisse cooperta. Certe locum <cum> videremus, columnam nullam vidimus, et ideo fallere vos super hanc rem non possum. Nam episcopus loci ipsius, id est de Segor, dixit nobis, quoniam iam aliquot anni essent, a quo non pareret columna illa. Nam de Segor forsitan sexto miliario ipse locus <est>, ubi stetit columna illa, quod nunc totum cooperit aqua.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
