Latin
1.83 to 1.88
Egeria, Pars Prima 1.83-88
Not analysed yet
8. Item de dextra parte ecclesiae, a foras tamen, accessimus et ostensae sunt nobis inde a contra duae civitates, id est Esebon, quae fuit regis Seon, regis Amorreorum, quae nunc appellatur Exebon, et alia Og, regis Basan, quae nunc dicitur Sasdra. Item de eodem loco ostensa est nobis a contra Fogor, quae fuit civitas regni Edom. 9. Hae autem civitates omnes, quas videbamus, in montibus erant positae, infra autem modice deorsum planior locus nobis videbatur. Tunc dictum est nobis, quia in isdem diebus, qua sanctus Moyses vel filii Israhel contra illas civitates pugnaverant, castra ibi fixa habuissent: nam et signa ibi parebant castrorum. 10. Sane <de> illa parte montis, quam dixi sinistra, quae erat super mare mortuum, ostensus est nobis mons praecisus valde, qui dictus est ante «Agri specula». Hic est mons, in quo posuit Balac, filius Beor, Balaam divinum ad maledicendos filios Israhel et noluit Deus ita permittere, sicut scriptum est. 11. Ac sic ergo visis omnibus, quae desiderabamus, in nomine Dei revertentes per Iericho et iter omne, quod iveramus, regressi sumus in Ierusolimam. XIII. 1. Item post aliquantum tempus volui etiam ad regionem Ausitidem accedere propter visendam memoriam sancti Iob gratia orationis. Multos enim sanctos monachos videbam inde venientes in Ierusolimam ad visenda loca sancta gratia orationis, qui singula referentes de eisdem locis fecerunt magis desiderium imponendi mihi laboris, ut etiam usque ad illa loca accederem, si tamen labor dici potest, ubi homo desiderium suum compleri videt. 2. Itaque ergo profecta sum de Ierusolima cum sanctis, qui tamen dignati sunt itineri meo comitatum praestare, et ipsi tamen gratia orationis. Habens ergo iter ab Ierusolima usque ad Carneas eundo per mansiones octo -Carneas autem dicitur nunc civitas Iob, quae ante dicta est Dennaba in terra Ausitidi, in finibus Idumeae et Arabiae -:in quo itinere iens vidi super ripam fluminis Iordanis vallem pulchram satis et amoenam, abundantem vineis et arboribus, quoniam aquae multae ibi erant et optimae satis.