# Pars Prima 1.89-92

Egeria, Pars Prima, 1.89 to 1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-prima/1.89

3. Nam in ea valle vicus erat grandis, qui appellatur nunc Sedima. In eo ergo vico, qui est in media planitie positus, in medio loco est monticulus non satis grandis, sed factus sicut solent esse tumbae, sed grandes: ibi ergo in summo ecclesia est et deorsum per girum ipsius colliculi parent fundamenta grandia antiqua, nunc autem in ipso vico turbae aliquantae commanent. 4. Ego autem cum viderem locum tam gratum, requisivi, quisnam locus esset ille tam amoenus. Tunc dictum est mihi: «haec est civitas regis Melchisedech, quae dicta est ante Salem, unde nunc corrupto sermone Sedima appellatur ipse vicus. Nam in isto colliculo, qui est medio vico positus, in summitatem ipsius fabricam quam vides ecclesia est, quae ecclesia nunc appellatur Graeco sermone +OPU+ Melchisedech. Nam hic est locus, ubi optulit Melchisedech hostias Deo puras, id est panes et vinum, sicut scriptum est eum fecisse». XIV. 1. Statim ergo ut haec audivi, descendimus de animalibus, et ecce occurrere dignatus est sanctus presbyter ipsius loci et clerici; qui nos statim suscipientes duxerunt suso ad ecclesiam. Ubi cum venissemus, statim iuxta consuetudinem primum facta est oratio, deinde lectus est ipse locus de libro sancti Moysi, dictus est etiam psalmus unus competens loco ipsi, et denuo facta. Oratione descendimus. 2. Cum ergo descendissemus, ait nobis ille sanctus presbyter iam senior et de scripturis bene instructus, id est qui ipsi loco praeerat ex monacho, cui presbytero et episcopi plurimi, quantum postmodum cognovimus, vitae ipsius testimonium grande ferebant, nam hoc de ipso dicebant, dignus qui praesit in hoc loco, ubi sanctus Melchisedech advenientem sanctum Abraham hostias Deo puras primus optulit: cum ergo descendissemus, ut superius dixi, de ecclesia deorsum, ait nobis ipse sanctus presbyter: «ecce ista fundamenta in giro colliculo isto, quae videtis, hae sunt de palatio regis Melchisedech. Nam inde adhuc sic si quis subito iuxta sibi vult facere domum et fundamenta inde continget, aliquotiens et de argento et aeramento modica frustella ibi invenit.

---

Egeria, Pars Prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria1.html.
