# Pars Secunda 1.10-14

Egeria, Pars Secunda, 1.10 to 1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-secunda/1.10

9. Mox autem primus pullus cantaverit, statim descendet episcopus et intrat intro speluncam ad Anastasim. Aperiuntur [h]ostia omnia et intrat omnis multitudo ad Anastasim, ubi iam luminaria infinita lucent, et quemadmodum ingressus fuerit populus, dicet psalmum quicumque de presbyteris et respondent omnes; post hoc fit oratio. Item dicit psalmum quicumque de diaconibus, similiter fit oratio, dicitur et tertius psalmus a quocumque clerico, fit et tertio oratio et commemoratio omnium. 10. Dictis ergo his tribus psalmis et factis orationibus tribus ecce etiam thymiataria inferuntur intro spelunca Anastasis, ut tota basilica Anastasis repleatur odoribus. Et tunc ubi stat episcopus intro cancellos, prendet evangelium et accedet ad [h]ostium et leget resurrectionem Domini episcopus ipse. Quod cum coeperit legi, tantus rugitus et mugitus fit omnium hominum et tantae lacrimae, ut quamvis durissimus possit moveri in lacrimis Dominum pro nobis tanta sustinuisse. 11. Lecto ergo evangelio exit episcopus et ducitur cum <h>ymnis ad Crucem et omnis populus cum illo. ibi denuo dicitur unus psalmus et fit oratio. Item benedicit fideles et fit missa. Et exeunte episcopo omnes ad manum accedunt. 12. Mox autem recipit se episcopus in domum suam, et iam ex illa hora revertuntur omnes monazontes ad Anastasim et psalmi dicuntur et antiphonae usque ad lucem et cata singulos psalmos vel antiphonas fit oratio: vicibus enim quotidie presbyteri et diacones vigilant ad Anastasim cum populo. De laicis etiam, viris aut mulieribus, si qui volunt, usque ad lucem loco sunt, si qui nolunt, revertuntur in domos suas et reponent se dormito. XXV. 1. Cum luce autem, quia dominica dies est, et proceditur in ecclesia maiore, quam fecit Constantinus, quae ecclesia in Golgotha est post Crucem, et fiunt omnia secundum consuetudinem, qua et ubique fit die dominica. Sane quia hic consuetudo sic est, ut de omnibus presbyteris, qui sedent, quanti uolunt, praedicent, et post illos omnes episcopus praedicat, quae praedicationes propterea semper dominicis diebus fiunt, ut semper erudiatur populus in scripturis et in Dei dilectione: quae praedicationes dum dicuntur, grandis mora fit, ut fiat missa ecclesiae, et ideo ante quartam horam aut forte quintam missa fit.

---

Egeria, Pars Secunda. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria2.html.
