Latin
1.109 to 1.113
Egeria, Pars Secunda 1.109-113
Not analysed yet
5. Cum autem iam transierint septem septimanae, superat illa una septimana paschalis, quam hic appellant septimana maior, iam tunc uenit episcopus mane in ecclesia maiore ad Martyrium. Retro in absida post altarium ponitur cathedra episcopo, et ibi unus et unus uadet, uiri cum patre suo aut mulier cum matre sua, et reddet simbolum episcopo. 6. Reddito autem simbolo episcopo alloquitur omnes episcopus et dicet: 'Per istas septem septimanas legem omnem edocti estis scripturarum nec non etiam de fide audistis; alldistis etiam et de resurrectione carnis, sed et simboli omnem rationem, ut potuistis tamen adhuc cathecumini audire: uerba autem, quae sunt misterii altioris, id est ipsius baptismi, quia adhuc cathecumini, audire non potestis. Et ne extimetis aliquid sine ratione fieri, cum in nomine Dei baptidiati fueritis, per octo dies paschales post missa facta de ecclesia in Anastase audietis: quia adhuc cathecumini estis, misteri Dei secretiora dici uobis non possunt'. XLVII. 1. Post autem uenerint dies paschae, per illos octo dies, id est a pascha usque ad octauas, quemadmodum missa facta fuerit de ecclesia, et itur cum ymnis ad Anastase, mox fit oratio, benedicuntur fideles, et stat episcopus incumbens in cancello interiore, qui est in spelunca Anastasis, et exponet omnia, quae aguntur in baptismo. 2. Illa enim hora cathecuminus nullus accedet ad Anastase; tantum neofiti et fideles, qui uolunt audire misteria, in Anastase intrant. Clauduntur autem ostia, ne qui cathecuminus se dirigat. Disputante autem episcopo singula et narrante tante uoces sunt collaudantium, ut porro foras ecclesia audiantur uoces eorum. Vere enim ita misteria omnia absoluet, ut nullus non possit commoueri ad ea, quae audit sic exponi. 3. Et quoniam in ea prouincia pars populi et grece et siriste nouit, pars etiam alia per se grece, aliqua etiam pars tantum siriste, itaque quoniam episcopus, licet siriste nouerit, tamen semper grece loquitur et nunquam siriste: itaque ergo stat semper presbyter, qui episcopo grece dicente siriste interpretatur, ut omnes audiant [ut omnes audiant] quae exponuntur.