Latin
1.119 to 1.120
Egeria, Pars Secunda 1.119-120
Not analysed yet
2. Episcopi autem, quando parui fuerint, hisdem diebus Ierusolima plus quadraginta aut quinquaginta sunt; et cum illis ueniunt multi clerici sui. Et (quid plura?) putat se maximum peccatum incurrisse, qui in hisdem diebus tante sollennitati inter non fuerit, si tamen nulla necessitas contraria fuerit, que hominem a bono proposito retinet. 3. His ergo diebus enceniarum ipse ornatus omnium ecclesiarum est, qui et per pascha uel per epiphania, et ita per singulos dies diuersis locis sanctis proceditur ut per pascha uel epiphania. Nam prima et secunda die in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium, proceditur. Item tertia die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in ipso monte, a quo ascendit Dominus in caelis post passionem, intra qua ecclesia est spelunca illa, in qua docebat Dominus apostolos in monte Oliueti. Quarta autem die. . . ***