# Pars Secunda 1.30-33

Egeria, Pars Secunda, 1.30 to 1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/egeria/pars-secunda/1.30

2. Singuli autem dies singularum ebdomadarum aguntur sic, id est ut die dominica de pullo primo legat episcopus intra Anastase locum resurrectionis Domini de euangelio, sicut et toto anno dominicis diebus fit, et similiter usque ad lucem aguntur ad Anastasem et ad Crucem, quae et toto anno dominicis diebus fiunt. 3. Postmodum mane sicut et semper dominica die proceditur et aguntur, quae dominicis diebus consuetudo est agi, in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrio, quae est in Golgotha post Crucem. Et similiter missa de ecclesia facta ad Anastase itur cum ymnis, sicut semper dominicis diebus fit. Haec ergo dum aguntur, facit se hora quin ta; lucernare hoc idem hora sua fit sicut semper ad Anastasem et ad Crucem, sicut et singulis locis sanctis fit: dominica enim die nona fit. 4. Item secunda feria similiter de pullo primo ad Anastasem itur sicut et toto anno, et aguntur usque ad mane, que semper. Denuo ad tertia itur ad Anastasim et aguntur, quae toto anno ad sextam solent agi, quoniam in diebus quadragesimarum et hoc additur, ut et ad tertiam eatur. Item ad sextam et nonam et lucernare ita aguntur, sicut consuetudo est per totum annum agi semper in ipsis locis sanctis. 5. Similiter et tertia feria similiter omnia aguntur sicut et secunda feria. Quarta feria autem similiter itur de noctu ad Anastase et aguntur ea, quae semper, usque ad mane; similiter et ad tertiam et ad sexta; ad nonam autem, quia consuetudo est semper, id est toto anno, quarta feria et sexta feria ad nona in Syon procedi, quoniam in istis locis, excepto si martirorum dies euenerit, semper quarta et sexta feria etiam et a cathecuminis ieiunatur: et ideo ad nonam in Syon proceditur. Nam si fortuito in quadragesimis martyrorum dies euenerit quarta feria aut sexta feria, atque ad nona in Syon proceditur.

---

Egeria, Pars Secunda. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/egeria2.html.
