Latin
1.38 to 1.43
Egeria, Pars Secunda 1.38-43
Not analysed yet
XXVIII. 1. Ieiuniorum enim consuetudo hic talis est in quadragesimis, ut alii, quemadmodum manducauerint dominica die post missa, id est hora quinta aut sexta, iam non manducent per tota septimana nisi sabbato ueniente post missa Anastasis hi, qui faciunt ebdomadas. 2. Sabbato autem quod manducauerint mane, iam nec sera manducant, sed ad aliam diem, id est dominica, prandent post missa ecclesiae hora quinta uel plus et postea iam non manducant nisi sabbato ueniente, sicut superius dixi. 3. Consuetudo enim hic talis est, ut omnes, qui sunt, ut hic dicunt, aputactite, uiri uel feminae, non solum diebus quadragesimarum, sed et toto anno, qua manducant, semel in die manducant. Si qui autem sunt de ipsis aputactites, qui non possunt facere integras septimanas ieiuniorum, sicut superius diximus, in totis quadragesimis in medio quinta feria cenant. Qui autem nec hoc potest, biduanas facit per totas quadragesimas; qui autem nec ipsud, de sera ad seram manducant. 4. Nemo autem exigit, quantum debeat facere, sed unusquisque ut potest id facit; nec ille laudatur, qui satis fecerit, nec ille uituperatur, qui minus. Talis est enim hic consuetudo. Esca autem eorum quadragesimarum diebus haec est, ut nec panem, qui delibari non potest, nec oleum gustent, nec aliquid, quod de arboribus est, sed tantum aqua et sorbitione modica de farina. Quadragesimarum sic fit, ut diximus. XXIX. 1. Et completo earum septimanarum uigiliae in Anastase sunt de hora lucernarii sexta feria, qua de Syon uenitur cum psalmis, usque in mane sabbato, qua oblato fit in Anastase. Item secunda septimana et tertia et quarta et quinta et sexta similiter fiunt ut prima de quadragesimis. 2. Septima autem septimana cum uenerit, id est quando iam due superant cum ipsa, ut pascha sit, singulis diebus omnia quidem sic aguntur sicut et ceteris septimanis quae trans- ierunt; tantummodo quod uigiliae, quae in iliis sex septimanis in Anastase factae sunt, septima autem septimana, id est sexta feria, in Syon fiunt uigiliae iuxta consuetudinem ea, qua in Anastase factae sunt per sex septimanas. Dicuntur autem totis uigiliis apti psalmi semper uel antiphonae tam loco quam diei.