Latin
1.95 to 1.99
Egeria, Pars Secunda 1.95-99
Not analysed yet
7. Cum autem peruenitur ad portam ciuitatis, iam nox est et occurrent candele ecclesiasticae uel ducente propter populo. De porta autem, quoniam satis est usque ad ecclesia maiore id est ad Martirium, porro hora noctis forsitan secunda peruenitur, quia lente et lente itur totum pro populo, ne fatigentur pedibus. Et apertis baluis maioribus, quae sunt de quintana parte, omnis populus intrat in Martyrium cum ymnis et episcopo. Ingressi autem in ecclesia dicuntur ymni, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles; et inde denuo cum ymnis itur ad Anastase. 8. Similiter ad Anastase cum uentum fuerit, dicuntur ymni seu antiphone, fit oratio, benedicuntur cathecumini, sic fideles; similiter fit et ad Crucem. Et denuo inde omnis populus christianus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon. 9. Ubi cum uentum fuerit, leguntur lectiones aptae, dicuntur psalmi uel antiphone, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles, et fit missa. Missa autem facta accedunt omnes ad manum episcopi et sic reuertuntur unusquisque ad domum suam hora noctis forsitan media. Ac sic ergo maximus labor in ea die suffertur, quoniam de pullo primo uigilatum est ad Anastase et inde per tota die nunquam cessatum est; et sic omnia, quae celebrantur, protrahuntur, ut nocte media post missa, quae facta fuerit in Sion, omnes ad domos suas reuertantur. XLIV. 1. Iam autem de alia die quinquagesimarum omnes ieiunant iuxta consuetudinem sicut toto anno, qui prout potest, excepta die sabbati et dominica, qua nunquam ieiunatur in hisdem locis. Etiam postmodum ceteris diebus ita singula aguntur ut toto anno, id est semper de pullo primo ad Anastase uigiletur. 2. Nam si dominica dies est, primum leget de pullo primo episcopus euangelium iuxta consuetudinem intro Anastase locum resurrectionis Domini, qui semper dominica die legitur, et postmodum ymni seu antiphone usque ad lucem dicuntur in Anastase. Si autem dominica dies non est, tantum quod ymni uel antiphone similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in Anastase.