Latin
Versus Paulini de Herico Duce. a. 799. Occiso.
Einhard, App. Einhardi Vita Karoli 2
Not analysed yet
Ex codd. Bernensi et Parisiensi.
1. Mecum Timavi saxa, novem flumina,
flete, per novem fontes redundantia,
quae salsa gluttit unda ponti Ionici,
Istris Sausque, Tissa, Culpa, Marua,
Natissa, Corca, gurgites Isontii!
2. Hericum, mihi dulce nomen, plangite,
Sirmium, Polla, tellus Aquilegiae,
Iulii Forus, Cormonis ruralia,
rupes Osopi, iuga Cenetensium,
Astensis humus ploret et Albenganus!
3. Nec tu cessare, de cuius confinio
est oriundus, urbs dives Argentea,
lugere multo gravique cum gemitu!
civem famosum perdidisti, nobile
germine natum claroque de sanguine.
4. Barbara, lingua Stratiburgus diceris;
olim quod nomen amisisti celebre,
hoc ego tibi reddidi mellisonum
amici dulcis ob amorem, qui fuit
lacte nutritus iuxta flumen Quirnea.
5. Ecclesiarum largus in donariis,
pauperum pater, miseris subsidium,
hic viduarum summa consolatio
erat; quam mitis, karus sacerdotibus,
potens in armis, subtilis ingenio!
6. Barbaras gentes domuit sevissimas,
cingit quas Drauva, recludit Danubius,
celant quas iunco paludes Meotides,
ponti coartat quas unda salsiflui,
Dalmatiarum quibus obstat terminus;
7. Turres Stratonis, limitis principium,
Scithiae metas, Traciae qui cardinem
a se sequestrat, utraque confinia,
haec austro reddit, haec refundit boreae;
tendit ad portas quae dicuntur Caspiae.
8. Libicum litus, quo redundant maria,
mons inimice, Laurentus qui diceris,
vos super umquam imber, ros nec pluvia
descendant, flores nec tellus purpureos
germinet, humus nec fructus triticeos,
9. Ulmus nec vitem gemmato cum pampino
sustentet, uva nec in ramis pendeat,
frondeat ficus sicco semper stipite,
ferat nec rubus malagranis punica,
promat irsutus nec globus castaneas,
10. Ubi cecidit vir fortis in proelio,
clipeo fracto, cruentata romphea;
lanceae summo retunso nam iaculo,
sagittis fossum, fundis saxa fortia
corpus iniecta contrivisse dicitur.
11. Heu me! quam durum quamque triste nuntium
illa sub die deflenda percrepuit;
nam clamor ante orrendus per plateas,
lacrimis dignus, sonuit, quam tristia
eius per verba mors esset exposita.
12. Matres, mariti, pueri, iuvenculae,
domini, servi, sexus omnis, tenera
aetas pervalde, sacerdotum inclita
caterva, pugnis sauciata pectora,
crinibus vulsis ululabant pariter.
13. Deus aeterne, limi qui de pulvere
plasmasti tuam primos ad imaginem
parentes nostros, per quos omnes morimur,
misisti tuum sed dilectum filium,
vivimus omnes per quem mirabiliter,
14. Sanguine cuius redempti purpureo
sumus, sacrata cuius carne pascimur,
Herico tuo servulo mellifluo
concede, quaeso, paradisi gaudia
et nunc et ultra per inmensa secula!