# Sermones 1-4-20

Eleutherius Tornacensis, Sermones, 1 to 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1-4

Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Ecce in his diebus impletum cernimus quod voce Isaiæ prophetæ dicitur: Ecce. virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Ecce virgo concepit absque virili semine, virgo parturivit absque aliqua carnis infestatione. Ejusdem enim filii nativitate humanæ plebis laetitia augmentatur: cujus ortu inimicus nostræ substantiae mœrore confunditur. Ille etenim adversarius noster, qui diluculo ut Lucifer oriebatur, qui in paradiso Dei deliciarum cibis delectabatur, cecidit de cœlo et audire promeruit: Si ut aquila exaltatus fueris, inde a Domino turpiter delraheris. Ille quidem i imicus humanæ substantiæ, qui dixerat se similem Altissimo, per superbiam elapsus, rugiens ut eo, quaerit quem devoret. Non quaerit bominem infidelem, non iracundum, non illos qui foris sunt, sed quierit humilem, modestum, rationabilem,. vel aliquem de Ecclesia Christi dejicere nititur. Iste invidus hominem de paradiso Dei ejectum in hanc miseriam et convallem lacrymarum misit, et beatum Job a Deo longe facere voluit, nec potuit. Ipsi enim immaculato et simplici viro dicitur: Virtus ejus in lumbis ejus, et potestas in umbilico ejus. Igitur per primi hominis inobedientiam, in mundum intravit mors et miseria: per natalem vero secundi hominis ingressa est salus et laetitia. Stella solem dedit: Virgo Deum hominem absque homine; virga florem parturivit. Si Maria virgo non permansisset, non utique Filium Dei genuisset. quam laudanda virginitas! Ait beatissimus Isaias: Exiit virgo de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI, 1). Virgo mater est Christi, simplex, hnmilis et immaculata, nullo germine extrinsecus cohaerente, et ad Dei imaginem fecunda unione.- Necessarium revera erat hominibus, ut virgo Dci Filium conciperet, Satanæ quidem molestum, nobis autem fructuosum. De illo flore quem virga Jesse protulit, scriptum est: Ego flos campi et lilium convallium.

---

Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml.
