# Sermones 1.1-12

Eleutherius Tornacensis, Sermones, 1.1 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.1

Credite in unum Deum, Patrem omnipotentem, et in Filium ejus unicum Dominum nostrum Jesum Christum, qui ex Deo Patre natus est Filius unigenitus, immensus de immenso, immurtalis de immortali, invisibilis de invisibili, sempiternus de sempiterno, per quem et cum quo omnia quae continentur in coelo, vel in terra, aut in mari fecit Pater. Hortor ergo vos, dilectissimi, credite Dominum no. trum Jesum Christum propter salutem hominum et sæculi liherationem de coelis descendisse, incarnatum, et hominem esse passum sub Pilato præside. Præterea die tertia a mortuis resurrexisse, et iterum in coelos, unde descenderat, ascendisse. Hæc decreta, filii mei charissimi, tenere et observare debetis. His vos devote oportet obtemperare, si gaudia vultis promereri coelestia. His dogmatibus et decretis antiquorum Pati um obedite, considerantes et lucidissime intuentes quid sit incarnatum esse, et hominem factum Dei verbum. Vos enim asserere non debetis, quod natura Dei immutata sit, sed magis quod copulaverit sibi anima rationabili carnem animatam, Christusque Dei Filius irreprehensibiliter, ineffabiliter, substantialiter homo factus sit, et filius hominis etiam sit appellatus. Itaque Christus Jesus qui ante omnia sæcuta ex æterno Patre natus est, etiam ex muliere, id est beata Virgine Maria carnaliter procreatus est, non quod coelesti ipsius natura de sancta Virgine sumpserit cxordium, nec propter seipsam necesse habuit nasci secundo, post illam gloriosam nativitatem quam habuit ex Patre. Non enim est competens, sed magis stultum affirmarc quod Jesus Christus Dominus noster, qui ante omnia saecula est coæteruus Patri, post generationem Patris alterius ind guerit, ut per illam quam in virgine assumpsit, esse inciperet. Sancta autem catholica universalis Ecclesia affirmet et credat, quod propter salutem hominum et peccatorum ablutionem sibi naturam copulaverit humanam; et processerit ex utero virginali, utero impolluto, sed ab angelis dignissime coelestibus conservato.

---

Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml.
