# Sermones 1.13-25

Eleutherius Tornacensis, Sermones, 1.13 to 1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.13

Ideo asserunt illum catholici Patres, et nos auctoritate majorum carnaliter esse natum. Qui benignus et misericors omnes volens ad semitam deitatis convertere, ex ipso virginali et incontaminato utero, ut supra dictum est, secum conjunxit carnem, et generationem sustinuit carnalem, suae carnis suam faciens nativitatem. Deinde credile ipsum crucifixum esse, et tertia die a mortuis resurrexisse: non quia Deus Verbum in sua natura sub Pilato præside sit colaphis c;esus, deinde patibulo crucis affixus, aut quia pro nobis transfixiones lanceæ atque clavorum, et tanta vulnera sustinuerit ( Deus namque incorporalis et extra passionem est), sed quia corpus illud, quod propriumfactum est ipsius hæc pro nobis sustinuit. Hæc omnia idcirco dicitur pro omnibus hominibus ad peccatorum redemptionem passus esse. In eo etenim corpore quod patiebatur. inerat Deus, qui nullo modo pati poterat. Similiter mortem ipsius intelligere debetis. Naturaliter enim incorruptibile est et immortale vivificans Dei verbum. Sed quoniam gratia Dei, proprium corpus ipsius, juxta sententiam doctoris gentium Pauli, mortem gustavit, ideo dicitur Deus pro nobis mortem esse passus. non quia mortem ipse expertus fuisset, quantum ad naturam ipsius pertinet (idoneum siquidem non esset, sed ineptum assercre hoc), sed quod, ut superins diximus, vera caro ipsius mortem gustaverit. Ita carne ipsius resurgente iterum resurrectionem asserite, non quia in corruptionem cecidit, sed quod ejusdem corpus surrexit. Itaque, dilectissimi, deprecor fraternitatem vestram qualenus Deum verum, et Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum devote veneremini, adorate benigno corde, laudate pura mente, confitemini lacrymosis suspiriis, non sicut hominem eum verbo glorificantes, ne inducatis quamdam speciem divisionis, sed unum et eumdem honorate: quia non est corpus suum ( cum quo etiam ipse assidcl Palri) a Verbo alienum. Nec etiam debetis contestari, quasi assidentibus duobus filiis, sed uno cum carne per unitatem.

---

Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml.
