# Sermones 1.25-36

Eleutherius Tornacensis, Sermones, 1.25 to 1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.25

Christus ante omnia sæcula genitus sine muliebri concubitu ex coelesti Patre: et perfectus homo ex utero virginali nasceretur, absque carnali patre. Ingrediens namque sanctus Spiritus virgineam pu licitiæ aulam, talem Christum, hominem factum ex ea fecit proce.lere, qui perdita restauraret, et omnium delicta relaxaret, qui innocens innocentem sanguinem. suum pro redemplione humanæ fragilitatis eflunderet, et per hominem visibilem Deus invisibilis unigenitum suum visibilem hominibus præsentaret Itaque Jesus Christus secundum carnem natus et octava die circumcisus est. In cujus circumcisione carnis, quemadmodum circumcisio finem dedit, ita per baptismum Christi consecratio baptismatis exordium habuit. Ipsum enim aqua Jordanis abluendo non sanctificavit, se i easdem aquas Filius Dei ingrediendo purificavit. Igitur ut Pater per prophetas suos prædixerat, virgo concepit, et creatura creatorem suum terris edidit. Ipsum tertia die post passionem resurrexisse, et in coelos ascendisse, videntibus apostolis, perhibens. ue cujus gloriosa passione Paulus apostolus ad Philippenses scribens ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semeiipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. i). Nos ergo de Deo id sentientes non dicimus purum homninem, qui de Yirgine Maria natus est, nec separatim alterum filium homin s, alterum Filium Dei praedicamus, ne aliam personam carnis,. aliam Deitatis faciamus, sed in Verbo Dei et in carne unum Christum profitemur et credimus, et Filium unigenitum secundum naturam esse testamur et colimus. Id etiam palam aperimus, similiter Dei Verbum carnis et sanguinis exordium habuisse, et nostrum corpus suum specialiter fecisse, et perfectum hominem de virgine processisse, non tamen abjecla cælesti Deitate, ut illam generationem amitteret quam habebat ex aeterno Patre.

---

Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml.
