Latin
14 to 34
Eleutherius Tornacensis, Sermones 14-34
Unproofread scanNot analysed yet
De cujus obedientia Pau- Ius apostolus attestatur, dicens: Cum esset Filius Dei didicit ex his quæ passus est obedientiam: et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ, appellatus pontifex a Deo secundum ordinem Melchisedech. Idem etiam Christus die tertia a mortuis resurrexit, deinde in cœlos, unde descenderat, ascendit, et captivitatem nostram admirabili virtute sua duxit captivam. Omnes igitur cathalicæ Mei servientes credant illum inde venturum, et mortuos et vivos judicaturum. Illos aulam qui Christum convertibilem vel commutabilem asserunt sancta et catholica anathematizare debet Ecclesia. Igitur homo factus, id est carnem de sancta Virgine Maria suscipiens, quamvis factus sit in assumptione carnis et sanguinis, tamen id quod erat, Deus natura scilicet et veritate persistens. Nec carnem dicite in deitatis naturam esse conversam; nec in substantiam carnis inseparabilem Dei verbi essentiam commutatam. Inseparabilis enim, et incommutabilis, et inconvertibilis est, idemque secundum Scripturas permanet Dominus omnipotens, qui est benedietus in sæculorum sæcula. Non potest esse majorr non potest esse minor; non magnitudine terminari. non tempore comprehendi. Quod enim coeleste est, vel divinum, est sine quantitate, et sine mole cognoscitur: neque ullis terminis continetur. Verbum Dei secundum subsistentiam con. fitemini, unum adorale Filium et Dominum nostrum Jesum Christum, non determinate, nec seorsum ponite Deum et hominem, velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitate conjunctum; nec Cbristum a; ecialiter nominate Deum verbum, quod ex Deo est, nec alium similiter Cbristum specialiter qui de muliere natus est. Unum autem tantum Christum Dei Patris verbum cum propria carne cognoscite, venevemini, adorate. Unus enim est Christus Filius et Deus, non velut quælibet coniunctio habeatur in unitate dignitatis et auctoritatis hominis ac Dei. Nunquidnam potest natura unire sola dignitatis aequalitas? absit. Pastor etenim dominici gregis Petrus, et virgo electus ioannes evangelista et apostolus, ad atterutrum aequalis sunt dignitatis: propter quod Christi discipuli et veritatis testes idonei vocantur.