Latin
19 to 31
Eleutherius Tornacensis, Sermones 19-31
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim profeclo surgemus ab oratione, donec sani efficientur. Ad hanc vocem omnes liberali sunt. Caro autem, quam in ipsa infirmitate perdiderant, restituta est in ipsa hora. Mutus quoque assistens locutus est, dicens: Ecce reliquiæ beati Stephani et sanctæ Mariæ. Tunc omnes obstupefacti admirabantur. lllis temporibus rel quiæ sanctorum nec in auro vel argento ponebantur. Hæc acta sunt nonis Octobris. Beatus siquidem Eleutherius jam Tornacensem Ecclesiam triginta annis et uno rexerat, Blandinensem vero noveM. Qui audiens filios Ecclesiæ perturbatos indoluit. Deinde auctoritate Romani papæ decrevit, quatenus omnes bæretici ab ipsa civitate ejicerentur, ut Christum Dei Patris Filium unanimiter confiterentur. Igitur a præsule coacti, diem competentem elegerunt, in qua synodum suam antistes Christi Eleutherius convocaret. Advenit dies in quo synodus convocata erat, advenerunt etiam filii catholici, hæreticorum sectam confundentes, adfuerunt et nonnulli hæreticorum illis contradicentes. Exsurgens autem sanctus vir Dei Eleutherius, et manu facicns silentium ait: Omnes Dominum Patrem et Filium ejus, cum Spiritu sancto confitentes audite.